Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO nor pendere diſcrepantiam inter obſervatas Inclinationes in iiſdem
Terræ locis ſummam, etiamſi parvum temporis intervallum inter-
ceſſerit, uti conſtare poteſt ex obſervationibus Noëllii & Poundii,
inferius commemorandis: Acus alias breviores & tenuiores quoque
conſtruxi, quarum una exhibetur R R, cujus axis æneus erat P P,
brachia P R, P R; hujuſmodi acus præ gravitate ſuperabat Chalybis
rigiditatem, ita ut R R, non manſerit linea abſolute recta, poſt-
quam axis P P capitulis impoſitus fuerat, ſed parum in formam ar-
cus incurvabatur, minus tamen, quam ut ope oculi, vel regulæ ob-
ſervari potuerit; centrum gravitatis igitur parum deſcendit infra
axin, vel centrum motus P P. cum hujuſmodi acus in obliquo ad
horizontem poſita ſitu non valebat ad menſurandam Magnetis Incli-
nationem, corpuſculum cupreum Q, vix eminens ſupra acum, ta-
men ſatis ponderoſum, impoſitum fuit tum medio acûs, tum axeos,
quo centrum gravitatis adſcendens, redibat ad medium axeos, & acus utcunque perficiebatur, nontamen exactiſſime, pro omni ſi-
tu, nam incurvatio maxima eſt poſita acu in ſitu horizontali, & minor in quocunque ſitu obliquo, minima in perpendiculari, ut
ex natura vectis facile intelligitur, huic defectui tamen obviam ivi-
mus annulis æneis tenuiſſimis ſupra brachia P R mobilibus, locan-
diſque in variis punctis: multo autem melius eſt virgas denſas rigi-
daſque ſumſiſſe, quæ non inflectantur: His præmiſſis ad experimen-
ta cum deſcriptis capta acubus pergamus.

123. EXPERIMENTUM XCIX.

Tabula AAA. primum ita locata fuit, ut ſtaret in eodem plano
verticali, quod Verſorium horizontale & vulgare determinabat; tum Acus 4 pedum Inclinatoria ducta fuit ſupra polum Boreum Ma-
gnetis armati, ſecundum totam ſuam longitudinem, poſtquam vi
Magnetis imprægnata fuit, impoſita eſt excipulis M N in ſitu hori-
zontali; illico cuſpis Boream ſpectans deprimebatur, atque ultra
perpendiculum D C eundo, rediit ſurſum, oſcillationes plurimas
penduli inſtar abſolvens, donec tandem quievit, tum vero inclina-
vit ſub horizonte Anno 1728. Martii 23. Trajecti Batavorum gra-
dibus 67. Sæpius autem ex hoc ſitu turbata, ut obſervarem an con-
ſtans foret Inclinatio, Acus rediit ad gradus 67, aliquando tamen

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer