Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. qui acubus diverſæ longitudinis explorandis inſerviunt: inſiſtit pedi
firmo ligneo L L L, ope trium ænearum cochlearum ita dirigendo,
ut Tabula accurate horizonti perpendicularis ponatur: hoc explo-
ratur ope penduli D C in cuſpidem deſinentis, quæ apici promi-
nentis ſtyli B reſpondet, ſimulac tabula bene eſt locata: verticilli
E ope pendulum C D abbreviari elongarique poteſt. Omnium qua-
drantum eſt centrum commune I, in quo haud exiguum artificium
latet. lamina cuprea denſa firme annexa eſt lateri Tabulæ, ipſi im-
poſita ſunt duo capita ſeu excipula, quæ quia non ſatis clare con-
ſpici poſſunt, inferius depicta ſunt N, M: utrumque in O laminam
politiſſimam vitream planamque continet, ſupra quam in capitis
commiſſurâ axis Acus poſitus libere convertitur abſque ullo fere at-
tritu; ſupra ſuperficiem vitri enim axim mobiliſſime circumvertiob-
ſervaverunt recte Normannus & Whiſtonus: ex hac deſcriptione ſatis
intelligi poterit machina, accedamus igitur ad Acus, quarum non-
nullas præparavi diverſæ longitudinis & fabricæ. longiſſima S S erat 4
pedum, in medio {1/2} pollicem lata, {3/12} pollic. craſſa, utrimque de-
ſinens in apices acutiſſimos: per medium, hoc eſt per centrum gra-
vitatis tranſibat axis indurati chalybis, tenuis, perfecte rotundus,
ac politiſſimus pp, ita Acus impoſita excipulis M N, lubriciſſime & li-
bere poterat converti: attamen præterea deſiderabatur, ut hæc Acus
excepta capitibus, ab utraque ſui parte foret accurate æquilibrata,
& in ſitu poſita horizontali, vel in quocunque alio obliquo, abſo-
lute quieſceret: hoc facile dictu & conceptu, aſt factu difficilius
nihil, non enim, ut hujus indolis præparetur Acus, ſumma duntaxat
poſtulatur dexteritas, ſed improbus labor, conjunctus cum infan-
do tædio, quo maxima artificum patientia opprimeretur, nam me-
dium axeos per centrum gravitatis tranſire debet, quod ut obtinea-
tur accuratiſſime, nunc aliquid â latere acus dextro, nunc â ſini-
ſtro limâ abradendum eſt, nunc iterum aliquid a parte ſuperiori; nunc ab inferiori, atque non niſi poſt infinita tentamina voti com-
potes evadimus: difficultates ejuſmodi etiam experti fuerunt Whi-
ſtonus, & poſtea Grahamus in Philoſ. Tranſ. N°. 389. præparatâ
tamen Acu dubitavi valde, an præter binos memoratos viros aliquis
unquam bonam Acum Inclinatoriam poſſederit, neminementionem
faciente quanto cum labore præparari modo poſſit; imo hinc opi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer