Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

122. DE ACU INCLINATORIA.

Vulgarium Verſoriorum horizontalium centrum gravitatis & mo-
tus non eſt unum idemque punctum, ſed elevatius eſt centrum mo-
tus in ænei capituli excavati vertice, ſupra quem movetur, hinc
ſimulac Verſorium alterutro latere deprimitur, centrum gravitatis
elevatur ab oppofitâ parte, adeoque gravitas totius Verſorii iterum
deſcendere nitetur, atque hæc ita agendo in vim deprimentem Ver-
ſorii, impedit quominus accurate quantitas Inclinationis obſervari
queat, ideo vulgare Verſorium huic uſui ineptum eſt, aliudque di-
verſæ fabricandum erat formæ, cujus centrum motus & gravitatis
unum idemque punctum foret: Normannus acum conſtruxit ob-
longam, per cujus centrum gravitatis axem tranſfixit, quemadmo-
dum per Libræ jugum fieriſolet: tum Acu Magneti affricta, & axe
utrimque impoſito vitreo plano, deprehendit partem Boream incli-
naſſe Londini 71 gradibus, 50 Minutis. Anno 1576. Leotaudus,
improbata procul dubio Normanni machinâ, aliam invenit, quam
nos exhibemus Tab. 7. fig. 10. Eſt H I Acus oblonga, ab utraque
parte ſui axeos E F æque gravis: axis excipitur ab annulo cupreo
D G E F, qui ex ſeta equina A D ſuſpenditur; medius in circulo
æneo A K B C L, in 360 gradus diviſo, quorum initium eſt in ho-
rizontali K L, ponduſculum E annulo annexum ſuâ gravitate hunc
in ſitu ad horizontem perpendiculari dirigit; hac machinâ nonnulli
Inclinationem Acus obſervaverunt, non tamen accurate, quia non-
nullis vitiis eſt ſubjecta, nec ob Acus brevitatem, utpote qui 3 vel
4 pollicum modo exiſtit, bene Inclinatio in gradibus & minutis
obſervari poteſt: præterea ope ponduſculi E non exacte poteſt con-
ſpici Nadir, imo attritus axeos G F in annulo ſupra idem metallum
mobilitatem acus adeo imminuit, ut vera Inclinatio obtineri nequeat. Hiſce defectibus obſervatis aliam compoſui machinam multo majo-
rem, cui Acus longiſſimæ imponi poterant, ut mobilitatem earum
nanciſcerer ſummam, & ſimul Inclinationem notarem exactiſſime,
machinam repræſentat Tabula 8. Eſt A A A Tabula lignea qua-
drata, cujus quodlibet latus A A eſt 26 pollicum: huic inſculpti
ſunt tres quadrantes circulorum concentricorum G G, H H, K K,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer