Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. infra horizontem in regionibus Europæis, angulum aliquem cum eo
faciendo; ſupra horizontem proinde pars F O tantopere elevabi-
tur.

Depreſſionem Acus infra horizontem Philoſophi hodierni vocant
Inclinationem, Gilbertus Lib. 5. Declinationem vocavit.

Illam primus invenit Robertus Normannus, Brittannus, Anno
1576, teſte Gilberto Lib. 1. C. 1. Hic, inquit, eſt ille Robertus
Normannus, nauta peritus & ingenioſus artifex, qui primus De-
clinationem magnetici ferri invenit: ante Gilbertum etiam Gui-
lelmus Borough in præfatione libelli de variatione pyxidis, Nor-
mannum inventorem deprædicavit: Commemorat Normannus in
ſuo Tractatu New Attractive Cap. 3. quo caſu in hoc inventum in-
cidit: Acus elaborare ſolebat Nauticas, quæ in ſitu horizontali ſi-
bi æquilibratæ, ſimulac ſuper Magnete ducebantur, cuſpide Boreâ
infra horizontem inclinabant, quamobrem oppoſitæ parti Acûs te-
nebatur tantillum ceræ affigere, quæ ſuo pondere æquilibrium re-
ſtitueret; poſtea ab Acûs ſex pollicum parte Boreâ aliquid abſcidit. ſed paulo plus per infortunium, hinc perdito æquilibrio indignatus,
ope machinæ alterius explorandum prius duxit, quantum Acus, prius
æquilibrata, infra horizontem deprimeretur, poſtquam vim Magne-
ticam accepiſſet, machinam perfecit, quam deſcripſit in Cap. 4. ſui
libelli.

Hac Inclinatione igitur Acui nauticæ nova veluti gravitas additur
in hac regione â parte Septentrionali, quare ut horizonti parallela
maneat, artifices caudam Auſtralem graviorem cuſpide Borea fabri-
cantur: ſed in terræ hemiſphærio Auſtrali Acûs cauda, quæ in Eu-
ropa ſurſum elevata erat, infra horizontem inclinat, cuſpide Borea
ſurſum ſpectante: Quamobrem nautæ ea in telluris parte aliis Ver-
ſoriis uti tenentur, quorum cauda eſt cuſpide levior: Operæ pre-
tium erit de Inclinatione Acus prolixius agere, cum â recentiſſimis
Philoſophis in lucem iterum ê tenebris protracta, maximi in doctri-
nâ Magneticâ, & ad locorum longitudines determinandas, creditur
eſſe momenti; licet huic ſcopo forte minus conveniat, promoven-
dæ nihilominus doctrinæ Magneticæ inſerviet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer