Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO bene congruit cum obſervationibus factis anno 1706, & quæ pro-
ſtant in Philoſ. Tranſact. N°. 310. Sed ad latitudinem Auſtralem
18 & 19 graduum videtur paulo magis eſſe erigenda verſus Lineam
abſque Declinatione, ut patebit facile, ſi quis tabulas Obſervatio-
num, quas infra appoſui, comparare cum hac Linea voluerit; aliæ
curvæ etiam ſatis accurate obſervationibus reſpondent; curvam
tranſeuntem ſupra loca, in quibus Magnes 10 gradibus declinat in
Mari Pacifico, ulterius continuavi, traduxique per urbem Valpa-
raiſo, quia Frezier inſuo Itinerario talem ibi notavit Declinationem. licet Feuillèe eam modo poſuerit 9°, 30? , Halleyus enim nullas ob-
ſervationes in eo Mari captas poſſedit: Si omnes cognoſceremus Decli-
nationes, quæ regnant in littoribus Americæ, mare Pacificum ſpe-
ctantibus; ea, quæ Halleyus inchoavit, abſolvere poſſemus: nunc tan-
tum 5 alia loca addere utcunque potui, ex obſervationibus Frezierii
& Feuilleji. ad Californiam, Santam Guaram & Aricam.

Verum tranſeundum eſt ad alias curvas, jacentes ad Ortum Li-
neæ expertis Declinationis; hæ ductæ ſunt partim ſupra Oceanum
Æthyopicum, tumſupra Indicum, in quibus omnibus obtinet Declina-
tio Occidentalis, quæ maxima eſt ad latitudinem Auſtralem 54 gra-
dum, & ad longitudinem Orientalem 50 grad. a MeridianoLondinenſi,
maxima hæc Declinatio eſt 30 graduum. Si conſulamus obſervatio-
nes ex Philoſophic. Tranſact. N°. 371. factas anno 1721. tum pa-
ret has curvas receſſiſſe verſus Ortum; nam ſub latitudine 32°, 40? ,
ſub longitudine 120, 1? , obſervatur Declinatio 3 graduum modo,
ubi Halleyus eam ponit 7 vel 8 graduum: itidem ſub latitudine
Auſtrali 31°, 22? , & longitudine 37°, 7? , ponitur Declinatio 10
graduum 57 Minut. ubi Halleyus eam ſtatuit fere 20 graduum: iti-
dem in aliis obſervationibus eorundem Actorum ad latitudinem
Auſtr. 26°, 17? . & longitudinem 41°, 41? . ponitur Declinatio 14°,
30? . ubi Halleyuseam ultra 20 gradus ponit: ex quibus liquet hanc
Declinationem auctam eſſe verſus Ortum.

Sequitur tandem in Mappa Halleyi, plus verſus Ortum, alia linea
expers omnis Declinationis, quæ tranſit ſupra Hollandiam novam,
inſulam Timor, Celebes, Mindoram, & partem Chinenſis Regni,
100 milliaribus a Peking.

Ultra hanc lineam verſus Ortum unam Halleyus depinxit curvam,
quæ tranſiret ſupra loca, in quibus Declinatio Magnetis iterum eſt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer