Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Anno # # Grad. # Minut.
1717 # circa initium æſtatis # 10 # 42
# 26 Novembris # 10 # 55
1724 # 13 Auguſti # 11 # 45
1725 # 14 Junii # 11 # 56

Ex quibus obſervationibus attribuit Acui progreſſum 9, 15``, pro
quolibet Anno: Si numerus rotundus 9 ſumatur pro vero, tum ſpa-
tio 2400 Annorum integrum circuitum Declinatio abſolveret. Su-
ſpicatur Whiſtonus revolutionem peractum iri intra 1920 Annos: Revera reſtant in hac doctrinâ Magnetica, quæ nequaquam accu-
rate determinari hucuſque poſſunt: Verſamur tantum in principio
hujus ſcientiæ, quæ modo poſt plurimos annos, ac poſt multas
obſervationes perfici & demonſtrari poterit.

Scholion. Videntur Brittanni primi de integrâ revolutione Acus,
aut poli Magnetici terreſtris cogitaſſe, unde aliquis, nomine Phi-
lips, aſſeruit, hanc revolutionem peractum iriſpatio 370 annorum: deinde Bondius eam intra 600 annos perfici credidit, in Treatiſe
Longitude found, p. 2. ad 9. Magnus in arte Halleyus conjecta-
bat eam abſolvi intra 700 circiter annos.

Corol. 6. Si Tabulam Brittannicam comparemus cum Pariſienſi,
obſervamus in Brittannia Acum 9 annis citius verum Boream indi-
caſſe, quam Pariſiis; quod provenire videtur, quia Londinum 2°,
25` jacet occidentalius.

Auzoutus Romæ obſervavit Anno 1670 Declinationem eſſe vel
2 Graduum, vel 2°, 30` verſus Occaſum, uti notatum eſt in Phi-
loſ. Tranſ. N°. 58. Jacet autem Roma Orientalius 11°, 48` Lutetiis,
quare major Declinatio verſus Occaſum Romæ fuit, quam eodem
anno Lutetiis, imo & major fuit Londini hoc anno, licet Londi-
num jaceat occidentalius, & fuit hic Declinatio fere eadem, quæ Ro-
mæ, quod indicat, fere æqualiter utrimque a linea experte Decli-
nationis Londinum & Romam tum abfuiſſe.

Interim admirandum eſt, cum Pariſiis anno 1666 nulla fuerit De-
clinatio, uti Londini Anno 1657, & ante hoc tempus Acus græciſſabat,
ipſam tamen Regiomonti diu ante fuiſſe Occidentalem & poſtea ita
manſiſſe: notat enim Hevelius, ſuum præceptorem Crugerum, an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer