Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO tum dextrorſum, ſupra eundem polum Magnetis, eadem omnino
phænomena tam quoad directionem, quam Puncta Conſequentia,
obſervantur, quæ in Experimento præcedenti.

115. EXPERIMENTUM XCIII.

Omni vi Magnetica in igne ex Verſorio præcedentium Experi-
mentorum expulſa, nihilominus id inter refrigerandum vim directri-
cem acquiſiverat, quâ cuſpide dirigebatur Boream verſus, cauda
Auſtrum verſus, uti fuſius in Cap. 5. demonſtrabo: nunc autem Verſo-
rium modo in extremitate polarem vim oſtendebat, ipſi admoto altero
Verſorio, ſed nulla Puncta Conſequentia in intermedia parte: cu-
ſpide Verſorii Borea applicata polo Magnetis Auſtrali, affricabatur
hoc a cuſpide medium verſus, ducta tamen modo ſupra Ma-
gnetem ad {1/4} totius ſuæ longitudinis partem: ubi avulſum fuit â la-
pide, cuſpis Borea manſit Borea, torpida tamen in ipſâ regnante vi
directrice; ſed accurate ad Meridianum reducente Acum: Alterius
Verſorii cuſpis Borea, retenta prope cuſpidem Boream hujus, attrahe-
bat polum Boreum: attamen in diſtantia 1 {1/2} pollicum ab extremo regna-
bat vis repellens, tum iterum vis attrahens dabatur uſque ad cuſpidem
Auſtralem, adeo ut ambo extrema Verſorii attracta fuerint a cuſpi-
de Borea alterius Verſorii.

2. Tum affrictus Verſorii productus fuit ab extremo Boreo uſque
ad medium, vel centrum, ſuper eodem polo Magnetis, Verſorium
ſtylo impoſitum convertebatur, parte nempe Auſtrali directa Bo-
ream verſus, & Borea Auſtrum verſus, utraque extremitas attra-
hebatur ab alterius Verſorii cuſpide Borea prope illas poſita, nam
ab uno extremo ad longitudinem 4 pollicum circiter fiebat attractio,
ad longitudinem 4 pollicum abhinc adeoque ultra centrum Verſorii,
exercebatur repulſio, abhincuſque ad oppoſitum extremum regnabat
iterum vis attrahens: ſed alterius Verſorii cuſpis, polo Auſtrali ſpectan-
te Verſorii, quod examinatur, cuſpidem Boream, hanc Boream repelle-
bat, regnante repulſione ad diſtantiam 4 pollicum ab apice, hinc uſque
ad medium erat indifferentia, ſive nec attractio, nec repulſio; a me-
dio apicem oppoſitum verſus in longitudine 2 pollicum exercebatur
attractio, hinc uſque ad extremum iterum repulſio dabatur. Vi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer