Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

An non pendent hæc phænomena a ſpinis Ferri, pluribus vel
paucioribus, & Ferrum quaſi interſecantibus in fragmenta varia,
ad quorum extremitates diverſi poli attrahentes ſunt, fortiores aut
imbecilliores, pro ſpinarum fabrica & ſitu? Hoc probabile eſt, con-
ſtat enim in omni Ferro & Chalybe ſpinas dari, quæ ſunt quidem
Ferrum, ſed durius diverſumque à reliquo & aliquando ita diſtin-
ctum, ac nodus ligni ab aſſere reliquo: quia hæ ſpinæ nullo ſunt
poſitæ ordine, ideo etiam non ſervant Puncta Conſequentia diſtan-
tias a ſe æquales, aut proportionales.

113. EXPERIMENTUM XCI.

Verſorii novi, 12 {1/2} pollices longi, medium impoſitum fuit
polo Magnetis Auſtrali, tum avulſum, directum fuit cuſpide ad
plagam Boream, caudâ ad Auſtralem: 2°. hujus Verſorii, in medio
ſuper polo Magnetis Auſtrali poſiti, pars Borea ducta fuit a medio
cuſpidem Boream verſus, longitudine circiter 2 pollicum, tum pin-
næ impoſiti extremitas Borea vix dirigebatur, torpente Acu, ſpe-
ctabat tamen Boream, tumque alterius Verſorii cuſpide Boreali ſe-
cundum illius longitudinem promota, obſervabantur tantum duo po-
li, quorum unus & valde torpens, erat Boreus, atque ad diſtan-
tiam 2 pollicum ab hinc, tota Verſorii longitudo attrahebatur a cu-
ſpide Borea alterius Verſorii; cuſpis tamen Auſtralis non torpebat,
ſed vehementiſſime attrahebatur. 3°. Medium ejuſdem Verſorii
iterum impoſitum fuit polo Auſtrali Magnetis, cujus pars Septen-
trionalis ſuper eo ducta fuit uſque ad locum ubi Punctum Conſe-
quens, modo ante obſervatum fuit, non tamen uſque ad extremita-
tem Verſorii; erat hujus directio ut ante, multo tamen vividius
obſervabatur moveri, neque tum plures polos habuit, quam duos,
in qualibet extremitate unum, atque vis ſingulorum deſinebat in
medio Verſorii.

4. Omnia phænomena fuerunt eadem, poſito hujus Verſorii me-
dio ſuper polo Magnetis Auſtrali, & ſuper eo ducta parte Septen-
trionali Verſorii uſque ad apicem.

5. Tum iterum Verſorii medium impoſitum fuit Magnetis polo
Auſtrali, atque illius pars Auſtralis producta aliquouſque a medio

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer