Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

108. EXPERIMENTUM LXXXVI.

Tab. 7. fig. 9. Sint duo Magnetes priſmatici a, A, quorum
poli Meridionales ſint M, M; Borei B, B, ita facti, ut alteruter
polus deſinat in punctum, jungantur ambo Magnetes, ut conſtitu-
ant unam maſſam parallelopipedam, hæc tantum duobus donata
erit polis, & axe per medium maſſæ tranſeunte.

Ex hoc Experimento iterum patet, polarem plagam Magnetis eſſe
tantum collectionem polorum; tum polum eſſe eorum centrum vi-
rium: ideo tota vis poli B inferioris Magnetis receſſit verſus polunt
ſuperioris, qui etiam deſcendit paulum inferius, atque ita ambo poli
in unum coaluerunt, ſitum in loco intermedio lateris B, B.

109. EXPERIMENTUM LXXXVII.

Magnes homogeneus ſphæricus imponatur Mercurio, ita ut ipſi libere
innatet, axe tamen ad horizontem parallelo; ſibi commiſſus, ex ſitu
horizontali abibit, polum Boreum inclinando in hac regione deor-
ſum, & polum Auſtralem elevando: quæ inclinatio variat ſingulis
annis in eadem regione, & eodem anno in diverſis regionibus, quem-
admodum accuratius infra patebit in Experimentis cum Acu nauti-
ca factis.

110. EXPERIMENTUM LXXXVIII.

Si Magnes oblongus igni committatur brevi temporis intervallo,
ut tantum rubeat, tum ad horizontem perpendiculariter poſitus re-
frigeretur, ejus infima extremitas in hac regione evadit polus Bo-
reus: idem adnotabimus Cap. 5. contingere in Ferro, eodem in
ſitu refrigerio commiſſo.

111. EXPERIMENTUM LXXXIX.

Si Magnes oblongus, ignituſque perpendiculariter imponatur po-
lo Magnetis fortioris Boreo, & in hoc ſitu refrigeretur, Magnes

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer