Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

106. EXPERIMENTUM LXXXIV.

Tab. 7. fig. 6. Magnetis rotundi A B E F axis ſit C D, C polus
Auſtralis, D Boreus, dividatur Magnes bifariam ſectione per axem
tranſeunte, habebit pars C O A B P D polum Auſtralem in O, Bo-
reum in P: ſegmentum C X E F Z D habebit polum Auſtralem in
X & Boreum in Z.

Retinent igitur hæc ſegmenta eoſdem polos, quibus antea dona-
ta erant, ſola mutatio in eorum axe contingit, qui fit X Z, & O P, tranſeundo per medium cujuſlibet ſegmenti: idem obtinetin omni
ſectione parallelâ ad axim: ergo patet totum latus E X C O A eſſe
polare, & eodem modo conſtructum, cæteroquin videri poſſet,
quaſi plagæ quædam, quales hic C & D, ſoli forent poli, cum quod-
libet punctum lateris A C E, aut B D F polare ſit, ſed in Magnete
integro poli C & D, erant concurſus virium, ſive centrum polorum
ab utroque latere.

107. EXPERIMENTUM LXXXV.

Tab. 7. fig. 7. Duorum Magnetum A B, a b poli Auſtrales ſint
A, a, Borei B, b, hi in eodem plano horizontali poſiti, ad ſe
accedere queant, tum polus Boreus unius attrahet, ſibique junget,
polum Auſtralem alterius: ideo ſi Tab. 7. fig. 8. Magnes A B ſu-
pra alterum a b teneatur, & alteruter libere converti poſſit, con-
vertetur, ut polus Auſtralis A ſit directe ſub polo Boreo b, & po-
lus Boreus B ſub Auſtrali a.

Ne alicui hæc converſio mira videatur, patebit intuenti Magnetem
ante unitum, ſed nunc diſſectum, partes hoc ordine habuiſſe compoſi-
tas; ſi enim ambo Magnetes AB, a b conſtituiſſent antea maſſam unam,
nonne pars a adhæſiſſet parti B, atque hæ ambæ partes ſe attraxiſ-
ſent: verum an hæ nunc ſolutæ non iterum ſe attrahent? adeoque
poli nominis alterni ſe conjungent; poli cognomines, uti bini Borei
vel bini Auſtrales ſe mutuo fugabunt, hi enim nunquam natura-
liter in Magnete cohæſerunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer