Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO renatum erat, quod cultro hinc inde ſeparatum ab alia materia,
erat purum Plumbum: Alia autem duriorque maſſa, in pulverem
trita, a Magnete æque fortiter attrahebatur, quam ipſa Arena In-
dica, pulvis tamen minus ſplendebat, nec erat tam atri coloris: Adeo ut Plumbum non valeat vires attrahentes ex hac Arena proflige-
re. Cum vero ſolet Minium cum Arena vulgari aut ſilice abire in
vitrum, uti quoque ſupra demonſtravimus Magnetem ipſius ope in
vitrum mutari, manifeſtum eſt, hanc Virginiæ Arenam non eſſe ter-
ram facile penetrabilem aut ſolubilem ab eo metallo, quod iguitum per
omnia fere tranſit alia corpora: non tamen eſſe ſubſtantiam ſimpli-
cem, docuit vis Salis Ammoniaci & Nitri in ipſam; ex quibus au-
tem componatur partibus ſimplicioribus nondum deprehendere po-
tui.

94. DE METHODO ARMANDI MAGNETES.

Magnes ex fodinis erutus, non ſolet multum Ferri elevare atque
geſtare, ideo armatura induitur, qua adjutus multo plus ferreipon-
deris gerit, hæc enim ejus vires, cæteroquin quaquaverſum dif-
fundendas colligit, dirigit, condenſat, atque eas amborum polo-
rum congregat, ut in eandem agant molem ferream, eamque ſimul
trahant: Inter varias armandi tentatas methodos optimam elegi,
quæ huc uſque innotuit, hanc tamen eſſe abſolute perfectiſſimam
non niſi temere affirmarem.

Tab. 6. fig. 3, Fingamus molem Magnetis informem, & modo
ex fodina erutam proponi, quæ ita ſit armanda, ut plurimum Ferri
elevet geratque: Circa eam in Tabula poſitam ſpargatur limatura
Martis, atque ita invertatur, donec duas exhibeat plagas, ſibi op-
poſitas, quæ limaturam in ſeries rectas ordinant. Hæ plagæ erunt
Magnetis poli, qui accuratiſſime determinabuntur, Acu brevi gra-
cilique iis impoſita, quæ perpendiculariter polis inſiſtit, oblique
inflexa & attracta ab aliis Magnetis lateribus.

2. Ambo inventa loca ſupra cotem verſatilem, aut planum lapi-
dem aſperum, lævigentur & applanentur, ut ſuperficiebus ſibi paral-
lelis, & perpendicularibus ad directionem impoſitæ Acus, donen-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer