Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. omnis Sal ſublimabatur, adhærens lateribus & fornici lagenæ, cum
partibus Arenæ aurantii coloris miſtus, relictâ materia in fundo,
ex fulvo atra, quæ expoſita Magneti aliquantum, ſed parum attra-
hebatur: Maſſa in aqua ſoluta, dedit ſpiſſam Tincturam coloris
ferruginei, relicto craſſiori pulvere in fundo; ſolutio cum notabili
efferveſcentia conjungebatur: Tinctura exſiccata non a Magnete
attracta fuit; pulvis, qui ſubſederat, erat craſſus, conſtans ex fra-
gmentis pluribus, duris, concretis, coloris elegantis rubicundi,
quæ exſiccata a Magnete vehementer attrahebantur: hæc volatilia
nondum erant a Sale facta, & ideo vim attrahentem, retinuerant; quamobrem Sal Ammoniacus non illico eam abigit in auras, etiamſi
majori molimine expungatur.

Conſtat quoque ex præcedentibus operationibus, hanc Arenam non
abire in Regulum, unde concludendum eſt, eam nihil, aut ſaltem parum
Metalli in ſe habere; niſi aliquod Sulphur ipſi adeo firmiter adhæ-
reat, ut a vi ignis & Salium abſorberi nequeat, quodque impediit
quominus ad fluxionem reduci, & in Regulum abire potuerit: Sed
an poſtulatur metallum, ut Magnes in corpus aliquod operetur? Nul-
la profecto eſt neceſſitas, & alia dari quoque corpora, in quibus
non demonſtratum eſt Ferrum eſſe, monui ſupra, quæ tamen actio-
nem Magnetis in ſe experiuntur. Non penitus probabilitate caret,
in hac Arena nihil Ferri aut metalli contineri, quia non efferveſcit
cum Spiritu Salis Marini; nec cum Spiritu Nitri fortiſſimo, eove cum
Aqua diluto; nec cum Aqua forti ſimplici, nec cum Aqua forti
duplici; nec cum Aqua Regia; nec cum Oleo Vitrioli forti, eove
diluto cum Aqua; imo ſive hæc Arena calcinata fuerit vel non; frigida vel calida, nunquam cum memoratis Spiritibus acidiſſimis
efferveſcit, quibuscum tamen omne Ferrum acriter efferveſcit; an igitur ulla ſuſpicio Ferri latentis in hac Arena poteſt foveri?

8. Miſtæ fuerunt hujus Arenæ ℨiij. cum Minii Drachmis novem,
quæ in Crucibulo igni vehementi in furno Anemi, trium horarum
ſpatio, commiſſæ, abiverunt in maſſam firmam, duriſſimam, valde
ſpongioſam, coloris ferrei, ſuperficiei inæqualis, in qua plurimæ
partes plumbi, in globulos coaliti, ſirmiter alteri materiei adhærebant: Ne minimum ſignum vitri ullius conſpiciebatur, ad quod con-
ficiendum, Experimentum inſtitueram; potius Minium in Plumbum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer