Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO parallelopipedo, vires ſuas transfudit per omnem hunc apparatum
uſque ad Limaturam ſuperiorem, quam erexit ut ante, unde non
modo vis tranſit per ſolidum Ferrum, ſed per interruptum, imo per
diſſolutam Scobem uſque in ſolidam maſſam.

88. EXPERIMENTUM LXVIII.

Ponantur duo Magnetes juxta ſe invicem, ita ut amborum poli
cognomines ſurſum ſpectent, atque in eadem ſint altitudine, his impo-
natur ſpeculum vitreum, ſuper quo ſparſa Scobs ferrea ordinatur
in eaſdem ſeries formaſque, quas alteruter Magnes formaviſſet, niſi
quod in loco inter ambos polos medio, ſit centrum polare ſive cen-
trum virium, quod pro uno polo habendum eſt: cæteroquin ad ma-
jorem quaquaverſum latitudinem vis diffuſa conſpicitur, ambobus
Magnetibus ſe mutuo adjuvantibus.

89. EXPERIMENTUM LXIX.

Tab. 5. fig. 1. Duo Magnetes formæ Cubicæ, polis cognomini-
bus ſurſum ſpectantibus, quorum ſuperſicies ſint planæ & lævigatæ,
jungantur ſecum invicem, ſed ita, ut inter ambos A & B jaceat
C lamella tenuis, ferrea; aſſeri iis impoſito inſpergatur limatura
Ferri, hæc diſponetur in ſeries, quas repræſentat figura, in qua
locus polaris fortiſſimi Magnetis B ſatis bene indicatur, cæteroquin
ſupra laminam C vix conſpicitur aliquid Scobis, & ultra hunc lo-
cum omnia ſunt confuſo ordine poſita.

Differt hoc Experimentum a præcedenti, lamellâ C ferreâ inter-
poſitâ, quæ omnes has irregularitates attractionis producit, impe-
diendo quominus poli ambo ſe conjungant in medio, polum vi-
rium communem faciendo, ſed efficit ut vires utriuſque Magnetis
diſtinctæ maneant; quia autem Magnes B præſtantior eſt quam A,
ad latera ſe ſpectantia vires ſuas fortius emittit, quæ tranſilientes
ſepimentum ferreum, ordinem Limaturæ ab A factum perturbant.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer