Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

74. EXPERIMENTUM. LIV.

Tab. 6. fig. 2. Tabulæ D inſiſtat Acus C D perpendicularis, at-
tracta a Magnete ſuperius poſita A B, tum admoveatur Acus F G
tranſverſe, quæ ulterius promota tranſiret inter Acum C D & Ma-
gnetem A B, illico cadet Acus C D, non amplius attracta.

Quantum igitur a viâ ſuâ detorqueri poteſt vis Magnetica, imo
quam facilea parva cauſa? nam acus F G omnem vim, antea determi-
natam ſecundum C D, abripit, inflectitque ſecundum F G: Qui-
cunque Aquarum motus Fluidorumque decurſus cognoſcit, facile
perſpiciet hoc phænomenon reſpuere omnes Fluidorum currentium
Leges, & idcirco Magnetem non operari effluviis, aut Fluido quo-
cunque alio.

75. EXPERIMENTUM LV.

Lamina ferrea, ſuper præſtantiſſimo ducta Magnete, viribus inſi-
gnibus imprægnata fuit, hæc impoſita incudi, malleo aliquamdiu
tuſa fuit, quo omnes amiſit a Magnete antea acceptas vires, non
enim niſi leviſſimas ſcobis| particulas geſtabat, vi â pulſatione com-
municata, qualem omne Ferrum malleis contuſum, acquirit; ſed
nequaquam vel leviſſimam attollere potuit Acum.

Grimaldi in Phyſica eundem Experimenti ſucceſſum adnotavit: Quid hic vires ex Ferro expellit? Partes Ferri, quod cuditur, a
ſe removentur, pori mutantur, aliarum partium fit contactus mu-
tuus, nil aliud in Ferro mutatur, id tamen aptum eſt turbandis,
& profligandis viribus Magneticis, ut nullæ ſuperſint: an igitur
pororum figura erit cauſa attractionis aut virtutis Magneticæ? ne-
quaquam, quid enim porus eſt præter ſpatium vacuum, quod ſua
natura eſt iners, ſed an, cum ſitus partium mutatus eſt, etiam non
expulſa eſt vis, in quam cum Malleus egit, an non erit ſub-
ſtantia corporea? corpus enim in aliud agere clare intelligi-
tur, ſed in diverſas ſubſtantias quomodo agat, non compre-
hendi poteſt; agit tamen corpus in mentem humanam, rem
diſtinctiſſimam, an ſic mallei pulſatio non poſſet in vim Ma-
gneticam agere, etiamſi hæc non foret ſubſtantia corporea, ſedal-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer