Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO nomena, & pauciſſima quæ ab animo intelligi poſſunt noſtro, hæc
ab Exp. XLVII. ad L, ſunt quidem inter ea, quæ omnium minime
comprehenduntur.

71. EXPERIMENTUM LI.

Si aliquot Acus vulgares, vel laminæ parvæ ferreæ ponantur in
ſerie quadam juxta ſe invicem, Magnete attingente unam Acum vel
laminam, cohærebunt omnes inter ſe & cum Magnete, cohærebit
tamen fortius ſecunda cum prima, quam tertia cum ſecunda, vel
quarta cum tertia, erit enim eo minor cohærentia, quo Acus vel
virgæ magis â Magnete diſtiterint: tranſit igitur vis Magnetis ex Fer-
ro in Ferrum; aut ſuſcitata vi Magnetica in hoc Ferro, ſuſcitatur quo-
que in vicino, & ſic porro uſque ad ultimum: Effectus hiſce ana-
logi conſpiciuntur in duobus turbinibus ferreis, quorum hic attin-
git Magnetem, alter ex priori ſuſpenditur, ambobusſe contingen-
tibus in puncto, cohærent tamen attracti vi Magnetica, poteſtque
in gyrum velocem & oppoſitæ directionis uterque moveri, gyratio
enim attractionem non tollit.

72. EXPERIMENTUM LII.

Si lamina ferrea Magneti affricetur ſecundum longitudinem ſuam,
pars, quæ ultimo Magnetem tetigit, plus virium habet, quam quæ
primo applicabatur Lapidi, ut igitur extremitas Ferri imbecillior
eaſdem vires ac altera recipiat, affricanda eſt polo oppoſito Ma-
gnetis.

73. EXPERIMENTUM. LIII.

Regula Chalybea temperata ſecetur in aliquot partesrectangulas,
quæ omnes ſuper lamina poſitæ cuprea diverſo ſitu juxta ſe invicem
quam antea cohæſerant, bene apprimantur, ut quaſi corpus unitum
forment: Supra hunc apparatum tranſeat Magnes fortiter appreſſus,
tum regula viribus imprægnabitur, eo majoribus, quo partes ſe ar-
ctius contigerint, ſi autem vix ſe contigerint, non niſi paucæ cum
iis communicatæ erunt vires,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer