Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. jorem regulam abſtuliſſe quidem minorem a Magnete, ſed ambas â
ſe ſeparatas fuiſſe, poſtquam a Magnete duobus tribuſve pollicibus
receſſerant.

70. EXPERIMENTUM L.

Cuſpis Acus chalybeæ hebetata fuit, capite manente craſſiori,
cuſpide applicata Magneti fortiſſimo & capite virgæ ferreæ, ſemper
deductæ a Lapide virgæ adhæſit firmiter Acus, a Magnete ademta: capite Acus deinde applicato Magneti, & cuſpide regulæ ferreæ,
aliquando avellebatur Acus a Magnete, aliquando non, remotâ ut
ante regulâ.

Tum cuſpis Acus reddita fuit acutiſſima, & caput optime appla-
natum, cuſpide applicata Magneti, & capite virgæ ferreæ, huic
ſemper Acus adhæſit, tollique â Magnete potuit. Sed capite Acûs
applicato Magneti, cuſpide virgæ, nunquam adhæſit virgæ, ſed
applicata Magneti manſit: idcirco prima fronte opinabar, cum aliis
Philoſophis Acum adhærere corpori, quod pluribus attingebat pun-
ctis, attamen erroneam hanc fuiſſe opinionem plura me docuerunt Ex-
perimenta, nam clavis, cujus planities magna, appoſita fuit plano Ma-
gnetis polo, adeo ut contactus in lata ſuperficie daretur, tum caput
alterius clavis rotundum applicatum fuit capiti rotundo prioris cla-
vis, ut contactus ambarum in puncto tantum fuerit, nihilo-
minus clavis ſecunda abſtulit primam a Magnete; inſtitui hoc Ex-
perimentum cum Cl. Hartſoekero, tum affirmante, ſe idem parado-
xon ſemper obſervaſſe, quod etiam adnotavit de la Hirius in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1717. ratus, Ferrum eſſe fortiorem
Magnetem ad attrahendum Ferrum ipſo Lapide, hinc regulam fer-
ream adimere aliam a Magnete: Hoc tamen videtur nimis precario
aſſumtum, cum a Magnete præſtantiſſimo Ferrum vix viribus do-
natum adimit aliud Ferrum: præterea ita non ſolvitur difficultas,
quomodo Magnes debilior a fortiori abripiat Ferrum in Experimen-
to XLVII. Supponit quidem Philoſophus debiliorem Magnetem vi-
res acquirere a fortiori, ſed demonſtrandum foret debiliorem fieri
fortiorem ipſo Magnete præſtantiſſimo, quod an concipi concedive
queat vehementer dubito: Sunt hercle multiplicia Magnetum phæ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer