Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO lo B, ſeparabitur a reliquis. Loco globulorum ferreorum idem Ex-
perimentum etiam optime inſtituitur cum acubus, quæ ex ſuis ſu-
ſpenſæ extremis, ſibi adhæreſcendo longam conſtituunt ſeriem, ſi
circa infimam Magnes B S circumagatur, eam fugabit, atque in
circulum deducet, uti etiam eleganter adnotavit Cl. Wolfius in
Meditat, Ingen. Tom. 3. Si vero polus S, Magnetis B S Acui infi-
mæ obferatur, hæc illi advolabit extemplo.

67. EXPERIMENTUM XLVII.

Si polo Magnetis majorum virium apponatur aliquod oblongum
Ferrum, jacens in plano horizontali lævigato, alterique extremo
Ferri polus alterius nominis, ſed Magnetis debilioris virtutis appli-
cetur, huic Magneti lente retro tracto, ut Ferrum in plano ma-
neat, ſæpe adhærebit Ferrum, avulſum a fortiori Magnete.

Plurimi hunc obſervaverunt effectum, uti Kircherus in Lib. de
Magn. Gaſſendus ad Diog. Laërt. p. 205. Rohaultus in Phyſic. part. 3. Cap. 8. §. 54. de la Hire in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1717.

68. EXPERIMENTUM XLVIII.

Acus Magnetica ponatur in æquatore Magnetis Sphærici, pa-
rallele ad axin Magnetis, acus extremo apponatur regula ferrea, quæ
ei adhærebit tam firmiter, ut regula eam circum ducere circa totum
Magnetem queat, & in ſitum quemcunque protrahere.

69. EXPERIMENTUM XLIX.

Tab. 6. fig. 1. Si Magneti præſtantis virtutis A adhæſeritſphæ-
rula ferrea B, attracta, atque regula ferrea C D tetigerit punctum
Sphæræ oppoſitum puncto contactus cum Magnete; poterit regula
C D adimere Sphæram a Magnete, ſed ſi Magnes debilium fuerit
virium, tum regula non poterit Sphæram B a Magnete avellere: Cl. de la Hirius inſtituens hoc Experimentum cum duabus regulis fer-
reis, quarum ea minima erat, quæ adhærebat Magneti, notat, ma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer