Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. plurimas vires de ſe ſpargeret; hæ tamen a Ferro non recipiuntur
ſemper in tanta copia, quam quidem illæ, quæ ex Magnete debili
effluunt, & copia minores ſunt: quare nonnullorum vires magis
conveniunt cum fabrica partium Ferri, quam aliorum.

Datur ita etiam Ferrum, quod a Magnete parum virtutis accipit,
dum interim aliud Ferrum ab eodem Magnete majori vi donatur.

55. EXPERIMENTUM. XXXV.

Si Ferrum ſubitiſſime ſupra Magnetem ſemel ducatur, aliquantum
virtutis acquirit, ſi repetatur affrictio ſupra eundem Magnetis lo-
cum & cum eadem directione, ferrum a Magnete elevando, quando
ad extremum perductum eſt, augetur vis in Ferro, donec poſt ali-
quot repetitos affrictus acceperit omnem vim, quam poteſt: poſtea
enim ſæpius reiterati affrictus ſupra eundem Magnetem, nihil plus
virium Ferro concedunt.

Hoc confirmavit Sturmius in Pbyſic. Elect. Tom. 2. pag. 1090. In hoc Experimento Ferrum a Magnete tantum determinatas acqui-
rit vires non auctas, etiamſi millies Lapidi affricetur, quod non
evenit, quia pluribus viribus accipiendis foret impar, ſed quoniam
Magnes ille huic moli majores aut plures tribuere nequit; ſi enim
hoc Ferrum ſuper liberaliori Magnete ducatur, majorem vim attra-
hendi acquirit.

Si Ferrum non ductum fuerit ſuper Magnete, ſed tantummodo
applicatum, tum non niſi elapſis aliquot horis imprægnatur vi Ma-
gnetica, quemadmodum recte adnotavit Cl. Wolfius, non tamen
tot vires hoc modo recipit, ac ſi duceretur ſuper Magnete: Quo-
niam igitur mera Ferri applicatio ad Magnetem, aut velox ſuper eo
ductus non largitur multum virtutis Ferro, præſtat hoc lente & cum valida appreſſione Magnetis polo attriviſſe.

56. EXPERIMENTUM. XXXVI.

Si Ferrum affrictum forti liberalique Magneti vim magnam acce-
perit elevandi aliud Ferrum; tum rurſus ducatur ſuper polo Magne-
tis debiliorum virium, plurimum de vi accepta priori amittet, multo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer