Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO hilominus vim recepit geſtandi pondus 4 granorum.

Omnia hæc Experimenta clare probaverunt Magnetis vim non in-
tremore partium conſiſtere, quum communicetur cum Ferro ipſum
non attingente, aut ducto ſupra pannum tremores ſuſfocaturum; ſed
ad intervallum a Magnete inſigne fieri virtutis attrahentis commu-
nicationem; hæc indicant Magnetem medium in Atmoſphæra ſuarum
virium, quæ ad notabilem diſtantiam diffunduntur, hærere.

4. Quoniam Experimenta cum prioribus cylindris aut parallelo-
pipedis ferreis mihi non ſatisfecerant, confectæ fuerunt 6 laminæ
rectangulæ, accurate æque craſſæ, quam proxime {1/100} pollic. erant quoque æque longæ, nempe 4 pollicum, latitudi-
ne erant 1, 2, 3, 4, 5, 6 linearum: hæ omnes ter ſuper eo-
dem polo Magnetis cum eadem vi applicatæ, æque celeriter ductæ
fuerunt, ut æquabiliter vi Magneticâ imprægnarentur: tenuiſſima
erat prima, quæ modo pondus 1 {1/4} grani ab una ſui extremitate ſu-
ſpendit.

Altera latitudinis duarum linearum geſtavit 10 {3/8} gran.

Tertia latitudinis 3 linearum geſtavit 7 {5/8} gran.

Quarta latitudinis 4 linearum tulit 2 grana.

Quinta latitudinis 5 linearum tulit 1 {1/2} gran.

Sexta latitudinis 6 linearum tulit 1 {1/10} gran.

Quæ Experimenta etiam modo probant id, quod ſuperius innui-
mus, Ferrum determinatæ latitudinis viribus attrahentibus maximis
a Magnete imprægnari, alia autem magis minuſve lata ferramenta
minori vi donari; præterea nulla proportio inter latitudines & vires
obſervatas datur conſtans.

5. Tandem explorandum erat, an Ferrum altero longius majo-
ribus viribus a Magnete imbueretur. Quamobrem lamina ferrea,
ejuſdem craſſitiei cum 6 prioribus, 5 lineas lata, pollices 13 {1/4} lon-
ga ſuper eodem Magnetis polo ter ducta fuit, uti ſuperiores; hæc ab
extremo geſtavit pondus ferreum 25 granorum: abbreviata ut mo-
do eſſet 10 pollices longa, iterumque ter ducta ſuper eodem Ma-
gnetis polo geſtavit 33 grana; cum erat 9 pollicum ſuſtinuit modo
19 gran. cum erat 8 pollicum geſtavit 17 grana. & 4 longa polli-
ces geſtavit modo 1 {1/2} gran.

Ex hoc Experimento etiam conſtat poſito ejuſdem latitudinis & craſ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer