Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DE MAGNETE. dum ponderis grani unius: inverſi deinde cylindri apici conico etiam
apponebatur Acus chalybea, graviſfima fuit ponderis 1 {9/10} grani,
quæ geſtari potuit.

Diameter ſecundi cylindri fuit {36/100} pollicis, qui etiam ſecundum
longitudinem ſuper eodem Magnetis polo ductus fuit, ex illius ex-
tremo circulari etiam tantum Acus, gravitate grani unius, appendi
potuit, ſed ab omni puncto ſuperficiei circularis attracta ſuſpende-
batur: Verum inverſo hoc cylindro, ex coni apice deorſum ſpe-
ctante ſuſpendi potuerunt aliquot Acus, quarum omnium pondus
fuit 7 {1/2} granorum.

Tertii cylindri Diameter fuit {12/100} pollicis, ex cujus extremo cir-
culari ſuſpendi etiam modo potuit Acus Chalybea ponderis unius
grani; verum ab apice conico plurimæ gerebantur Acus, quarum
omnium ſibi adhærentium pondus erat 8 granorum.

Ex quatuor his tentaminibus ſequitur, quo Ferrum eſt craſſius,
eo minori viâ Magnete eodem imprægnari, tenuiſſimum enim plu-
rimam virtutem, quia maximum onus geſtabat, recepit: An tamen
Ferrum, quo plus attenuatum, fed ejuſdem longitudinis, ſemper
eo majori vi Magnetica imprægnabitur? hoc etiam exploratum fuit,
eventu tamen probante determinatam poſtulari Ferri craſſitiem, quæ
maximum pondus attrahat, aliam vero omnem minorem etiam exi-
liori gaudere virtute.

Cylindrus enim tenuior, Diametri {12/100} pol. ejuſdemque cum priori-
bus longitudinis, tantummodo ex apice conico pondus ferreum 4
granorum geſtavit: & fila tenuiora ferrea ſuper eodem deducta Ma-
gnetis polo, iterum pondera ferrea leviora tantum attraxerunt: quare datur craſſities Ferri, quæ a polo dati Magnetis, maxima vi
attractrice induitur, aliaque omnia ferramenta, craſſiora vel te-
nuiora minorem vim ab eodem Magnete recipiunt.

Extremitates autem conicæ cylindrorum videntur ad apicem ob-
tuſum condenſare aut colligere vim Magneticam, quia ex hiſce api-
cibus pondus ferreum multo gravius, quam ex plano extremo cir-
culari geſtatum fuit: Cylindros deſcriptos eum in finem præparave-
ram, ut detegerem an inter craſſities, longitudines, & vires a Ma-
gnete cum ipſis communicatas quædam proportio daretur, ſed mihi
ipſi in hiſce Experimentis non ſatisfeci, neſciens utrum majori dexte-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer