Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO ram, quâ effuſâ, rurſuſque reſiduo aquâ, additâ, Tincturamque no-
vam elicui, id repetens, quamdiu Tinctura oriebatur.

5. Omnes Tincturæ in vaſe commiſtæ per triduum, acquire-
bant in ſuperficie pelliculam, quæ cryſtallorum eſt ſpecies, conſta-
batque ex fibris rectiſſimis, tenuibus, ſibique perfecté parallelis: interim ſubſedit pulvis flaveſcens ad fundum vaſis, quem collegi,
lente & caute prius educta aqua: pulvis hic exſiccatus erat flavi
coloris, ſaporis ſalſi, acidi, ſed valde adſtringentis, qui nequa-
quam a Magnete attrahebatur.

6. Alter pulvis nigreſcens, qui poſt digeſtionem & ablutionem
cum aqua ſubſederat in §. 4, exſiccatus leniter, nullomodo ab ar-
mato Magnete attrahebatur: Hunc itaque in crucibulo per bihorium
Igni fortiſſimo reverberii commiſi, frigefactus colorem nigrum ha-
bebat, ſed continebat parva fruſta duriſſima, quæ in Igne coalue-
rant, quaſi metallum continerent; Totus hic pulvis a Magnete ite-
rum attrahebatur, apparebat tamen vis in initio minor, quam pul-
veris Magnetici ante actionem ullam Ignis.

Ecce Magnetem perfecte ſolubilem in menſtruo; in quodigitur ve-
hementer operatur ſua viattrahente, cum omnis ſolutio corporum in
menſtruo ab ejuſmodi vi, reciproca inter hæc ambo, dependeat: unde
mirum non eſt, vim Magneticam non apparere in alia corpora, quam-
diu menſtruum adeſt, quod in Magnetis partes tam vehementer ope-
ratur: Verum menſtruo expulſo redeunt in conſpectum Vires, præ-
cipue altero Magnete appoſito.

50. PROCESSUS DUODECIMUS.

Sumſi Spiritum Nitri more Glauberiano confectum ad ℥iij, cui
in Phiala alta immiſi ℨiij. Magnetis in pulverem comminuti, vix
efferveſcentia oborta fuit; digeſſi hæc ſpatio 16 dierum, eliciebatur
Tinctura, perfecte pellucida, ſpiſſa tamen, coloris ex viri-
diuſculo flaveſcentis; remanente in fundo phialæ pulvere non ſo-
luto.

2. Tincturam leniter effudi, pulveremque reſiduum & non ſo-
lutum exſiccavi; qui deinde oppoſitus polo Magnetis præſtantiſſimi,
hinc inde parte aliqua ſimulabat, quaſi vellet attrahi, attamen non

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer