Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO etiam non aliquid in Magnete operaretur, & volatile ex eo faceret
id omne, quod poſſet, relinquendo inertem terreſtremque maſſam: Igitur ſumſi Magnetis & Antimonii in pulverem contuſi ana ℨiij,
quæ ambo accurate miſta inditaque crucibulo, aperto impoſita ſunt
Igni carbonum foſſilium in furno Anemitrium horarum ſpatio: maſſæ
refrigerio commiſſæ deprehendebatur plurimum imminutum pondus
& copia, ſed erat compacta, valde friabilis, nigreſcens, quæ Ver-
ſorium movebat, & trita in pulverem a Magnete haud aliter attra-
hebatur, quam ſi nullum Ignem experta fuiſſet.

2. Manſerat in hac maſſa aliquid Antimonii, quod ulteriori ope-
ratione expellere volui, quem in finem ſumſi maſſæ prioris ℨiiij,
Sulphuris vulgaris ℨj. Borracis Veneti ℨij. (per infortunium hunc
Salem loco Nitri addideram) omniaque bene contuſa & miſta in
crucibulo commiſi Igni ſummo reverberii, bihorii ſpatio: liquefa-
cta hoc tempore aliquantum fuit maſſa, quæ fuit unita, ferreæ
duritiëi, ſpongioſaque: hæc oppoſita Verſorio 6 pollicum, illud
nunc attrahebat nunc repellebat, quamobrem in hac operatione vis
ex Magnete non expellebatur.

3. Huic maſſæ iterum redactæ in pulverem addidi Nitri ℨij,
cum quo igni vehementiſſimo per bihorium rurſus commiſi; ex eo
rediit maſſa nigra, dura, fragilis, cohærens, ſed valde ſpongioſa
& poroſa, ac heterogenea: quæ oblata Verſorio, id nihilominus
manifeſto attraxit, & reducta in pulverem, tamen tota a Magnete
fortiter attrahebatur, etiamſi paulum forte minus quam ante ope-
rationem ullam: Quare Antimonium non ſecum abripit ex Magnete
partem, in qua vis attractrix reſidet, licet ejus aliquam exiguam
portionem volatilem reddat.

49. PROCESSUS UNDECIMUS.

Tandem Magnetem etiam vexandum arbitrabar Salibus Acidis,
quibus hactenus non uſus fueram, quapropter Magnetis in pulve-
rem contriti ℨiij. immiſi phialæ vitreæ alti colli, ſuperaffudi Spiri-
tum Salis marini ad exceſſum duorum digitorum; magna oborta fuit
efferveſcentia, ex qua fumi aſſurgebant fætentes, magnæ in phiala
excitabantur bullæ, haud aliter ac ſi limaturæ ferri hic Spiritus in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer