Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

707. DEFINITIO. A.

HViuſmodi ergo ſolida appellabimus nomine com-
muniſolid a rectangula. Cum verò vnumquodque
in eiſdem ſolidis ex ſecantibus planis productorum paral-
lelogrammorum rectangulorum fuerit quadratum, etiam
ſolida quadrata vocabuntur. Et ipſorum regulæ, quibus
latera plana rectangula continentia, æquidiſtant.

708. DEFINITIO. B.

INſuper ſolidum quodcunque rectangulum ſub duabus
quibuſcunque ſuperficiebus dicetur contineri (regulis
ijſdem ſupradictis) in quibus vnumquodq; ęquidiſtantium
planorum, ipſum ſolidum rectangulum ita ſecantium, vt
dictum fuit, æqualia latera per ſectionem iſdem deſigna-
uerit, ſub quibus parallelogrammum rectangulum, ab eo-
dem plano ſecante in ſolido productum, continetur. Et
cum fuerit ſolidum quadratum porerit etiam appellari, ſo-
lidum quadratum alterutrius dictarum ſuperficierũ ipſum
continentium. Ipſas verò ſuperficies, æqualia rectangu-
lorum planorum latera capientes, homologas pariter nun-
cupabimus, regula quocunq; dictorum eaſdem ſecantium
planorum.

709. ANNOTATIO.

IVxta ergo ſuprapoſitas definitiones manifeſtum eſt, quaſnam
conditiones habere debeant ea ſolida, quæ vocantur ſolida re-
ctangula: Erit igitur, ASOC, rectangulum ſolidum: quod ſi, A
D, EH, IM, RO, & cætera huiuſmodi plana fuerint quadrata,
poterit etiam dici, ASOC, quadratum ſolidum: Ipſius autem re-
gulæ erunt ex. g. NO, OS, quibus latera rectangula continentia
æquidiſtant. Eſto nunc, quod parallela plana, quæ in ſolido, A
O, rectangula, AD, EH, IM, RO, genuerunt, indefinitè produ-
cta occurrerint ex g. tribus ſuperficiebus, TX℟Y, DOrZ, φΝΟΛ8,
in quibus per ſectionem deſignauerint, TY, æqualem ipſi, BD, &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer