Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

701. ANNOTATIO.

PErant. prop. ſatisfit prop. 22. lib. 2. ex ea enim pariter habe-
tur omnes cylindricos eandem rationem habere ad conicos
in eadem baſi, & altitudine cum ipſis exiſtentes, cum eorum eſſe
triplos fuerit demonſtratum, & eadem, quæ ex ipſa deduceban-
tur, hic pariter colliguntur, proprietates inquam illæ, quas cylin-
dricis competere dictum eſt in Annot. prop. 5. huius. Sic ergo
ratum, ac firmum eſt, Conicos in eadem, vel æqualibus baſibus
exiſtentes, eſſe inter ſe vt altitudines. Habereq; rationem compo-
ſitam ex ratione baſium, & altitudinum. Eos verò, quorum ba-
ſes altitudinibus reciprocantur, æquales eſſe, & æqualium baſe-
altitudinibus reciprocari. Ac tandem ſimiles conicos eſſe in tri-
pla ratione linearum, vel laterum homologorum eorundem ba-
ſium, ſeu ſimilium triangulorum per verticem traſeuntium, quæ
in ipſius prop. 22. Cor. Sectionibus, in gratiam Conicorum pari-
ter colligebantur. Per hanc etiam ſatisſit prop. 24. eiuſdem lib. 2. cum per eam ibi demonſtrati intendatur cylindricum quemcũq; triplum eſſe conici in eadem baſi, & altitudine cum eo exiſtentis,
vt in Sec. 1. Cor. 4. gen. prop. 34. poſtea declaratur. Aduerte au-
tem, quod pag. 79. lin. 15. hæc verba, _& cum omnibus quadratis_
_duorum triangulorun CBM, EMF_, ponenda ſunt poſt hæc verba,
_dupla erunt omnium quadratorum, AF_.

702. THEOREMA IX. PROPOS. IX.

COnicorum fruſta æquè alta, & in baſibus æquè alto-
rum conicorum, à quibus abſcinduntur, conſtituta; inter ſe ſunt vt baſes.

Videatur ſchema prop. 7. huius, in quo ſint conicorum æquè
altorum, AkLM, BSQTR, fruſta, GIOLKM, XVTS, in eiſdem
cum illis baſibus, kLM, SQTR, & in æqualibus altitudinibus, C
E, DF, exiſtentia, igitur abſciſſis verſus puncta, C, D, altitudinum
partibus æqualibus, & per earum terminos ductis planis baſibus
parallelis, oſtendemus ab ijſdem productas in fruſtis figuras eſſe
inter ſe vt ipſæ baſes eodem modo, quo ibi factum eſt, vnde pate-
bit dicta ſruſta eſſe figuras proportionaliter analogas, quapropter
ipſa eſſe inter ſe vt baſes pariter concludemus, quod erat demon-
ſtrandum.

702.1.

3. huius.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer