Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

614. III.

SPatium Helicum voco, quod copræhenditur ſub ſpira-
li, vel eius quacumque portione, & rectis, quæ à ter-
minis eiuſdem ſpiralis, ſeu illius portionis, ad initium re-
uolutionis ducuntur.

615. IV.

SPiralem verò intelligo iuxta diffinitionem Archimedis
lib. de Spiralibus, nempè, ſi cuiuſcumque circuli ra-
dius æquali celeritate moueatur circa ipſius centrum (cu-
ius aliud extremum punctum periphæriam deſcribet) ini-
tio autem circulationis diſcedat à centro punctum æque-
uelociter motum ſuper radio, taliter vt eodem tempore
prædictum punctum percurrat circumferentiam, & hoc ip-
ſum radium, quod ex compoſitione duorum motuum de-
ſcripta à puncto, quod radium percurrit, ipſa linea, ſit ea,
quam voco ſpiralem, cuius initium dicitur ipſum centrum,
terminus verò aliud extremum punctum ipſius radij; & ini-
tium circulationis, ſiue voluta ipſe radius: Appellatur au-
tem hæc, ſpiralis in prima reuolutione genita, ſicuti aliæ
etiam ſunt in alijs reuolutionibus deſcriptibiles, produ-
cto radio, & continuato motu, vt in ſecunda, in tertia, in
quarta reuolutione, & ſic deinceps, vnde & deſcripti cir-
culi dicuntur primi, ſecundi, tertij, & c. quæ Archimedem
lib. de Spiralibus recolenti melius innoteſcent, eiuſdem
enim terminos in hoc Libro paſſim vſurpabimus

616. SCHOLIVM.

_A_Spice Schema Prop. 9. huius, in quo eſt circuliradius, AE, qui
æqueuelociter motus circa, A, deſcribit circulum, SME, ipſum
verò, E, circumferentiam, MSE, initio autem reuolutionis diſcedat
ab, A, punctum motum æqueuelociter ſuper, AE, quam percurrat eo
tempore, quo punctum, E, pertranſit circumferentiam, MSE, deſi-
gnans curuam, AIE, hæc igitur dic itur ſpiralis in prima reuolutione
orta, cuius initium, A, terminus, E, & , AE, vocatur circulationis
initium: Exempla autem ſpir alm̃ in alijs reuolutionibus geni@ arum
babes in Schemate Cor. Prop. 20. huius, etenim, LSO, in ſecunda,
OTP, in tertia, PVG, autem in quarta reuolutione genitæ dicuntur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer