Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

LIBER V. ptoti datæ hyperbolæ. Dico igitur omnia quadrata hyperbolę,
SOX, ad omnia quadrata trianguli, HCR, habere rationem com-
poſitam ex ea, quam habet quadratum,
SX, ad quadratum, HR, & rectangulũ,
AVO, ad rectangulum, BVC, inngan-
tur, OS, OX: Omnia ergo quadrata hy-
perbolæ, SOX, ad omnia quadrata triã-
guli, HCR, habent rationem compoſi-
tam ex ea, quam habent omnia quadra-
ta hyperbolæ, SOX, ad omnia quadra-
ta trianguli, SOX, . i. ex ea, quam Habet,
AV, ad, VB, & ex ea, quam habent om-
nia quadrata trianguli, SOX, ad omnia
quadrata trianguli, HCR, quæ eſt com-
poſita ex ea, quam habet quadratum, S
X, ad quadratum, HR, & ex ea, quam
habet, OV, ad, VC, habemus ergo has tres rationes componen-
tes rationem, quam habent omnia quadrata hyperbolæ, SOX, ad
omnia quadrata trianguli, HCR, ſcilicet eam, quam habet qua-
dratum, SX, ad quadratum, HR, & quam habet, AV, ad, VB, & tandem, quam habet, OV, ad, VC, harum autem iſtæ duæ . ſ. quã
habet, AV, ad, VB, & , OV, ad; VC, componunt rationem rectã-
guli, AVO, ad rectangulum, BVC, ergo omnia quadrata hyper-
bolæ, SOX, ad omnia quadrata trianguli, HCR, habent rationẽ
compoſitam ex ea, quam habet quadratum, SX, ad quadratum,
HR, & rectangulum, AVO, ad rectangulum, BVC, quod oſten-
dere opus erat.

540.1.

1.2. Con.
0395-01
Defin .12.
l. 1.
1. huius.
D. Cor.
22. l. 2.
6 ſec.

541. THEOREMA VII. PROPOS. VIII.

IN eadem anteced. figura, regula eadem, retenta, oſten-
demus (ducta intra hyperbolam, SOX ipſa, IY, occur-
rente aſymptotis, CH, CR, in, T, P,) omnia quadrata tra-
pezij, THRP, ad omnia quadrata fruſti hyperbolæ, ISXY,
eſſe in ratione compoſita ex ea, quam habet rectangulum
ſub, GP, VR, cum . quadrati, PM, ad quadratum, VX, & ex ea, quam habet rectangulum, BVO, ad rectangulum
ſub, BV, OG, vna cum rectangulo ſub compoſita ex . BO,
& {1/3}. GV, & ſub, GV.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer