Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

452. COROLLARIVM.

_H_Inc patet, ſi àuæ rectæ lineæ ad axem obliquæ parabolas conſtitue-
rint, ſumpta pro regula conſtitutæ parabolæ recta eam conſtituen-
te, quoniam rectangula ſub dictis parabolis, & figuris diſtantiarum ea-
rundem ad omnia quadrata parabolæ, cuius baſis ſit ad axim recta (quæ
pro eadem ſumatur pro regula) ſunt, vt quadrata diametrorum earun-
dem ad quadratum axis illius tertia parabolæ; quod ideò illa rectangula
erunt inter ſe, vt diametrorum earundem parabolarum quadrata fuerint
quoq; inter ſe.

453. THEOREMA XXVII. PROPOS. XXIX:

OMnia quadrata parabolarum, regulis baſibus ſuntin-
terſe, vt omnia quadrata parallelogrammorum, in
eiſdem baſibus, & circa eoſdem axes, veldiametros exi-
ſtentium, regulis eiſdem baſibus.

Manifeſta eſt hæc propoſitio, nam omnia quadrata dictarum
parabolarum ſunt ſubdupla omnium quadratorum eorundem pa-
rallelogrammorum, endemregulis aſſumptis, ſcilicet parabolarum
baſibus iam dictis.

453.1.

21. huius

454. A. COROLL. SECTIO I.

A

_H_Inc colligimus concluſiones, quæ de omnibus quadratis parallelo-
grammorum collectæ ſuntin Theorematibus _9. 10. 11. 12. 13._ Lib. _2._ regulis ibidem aſſumptis, ſuppoſitis quibuſdam conditionibus
circa altitudines, vel latera æqualiter baſibus inclinata, & quadrata
baſium, vel ipſas baſes, veriſicarietiam de omnibus quadratis parabo-
larum, ſuppoſitis eiſdem conditionibus circa axes, vel altitudines, vel
circa diametros æqualiter baſibus inclinatas, & circa quadrata baſium,
vel eaſdem baſes; nam his conditionibus axibus, vel altitudmibus, vel
diametris, & quadratis baſium, vel ipſis baſibus competentibus, etiam
altitudinibus, vel lateribus parallelogrammorum, æqualiter baſibus
inclinatis, & quadratis baſium, vel eiſdem baſibus, pariter conueniunt,
quæ quidem parallelogramma ſint in eiſdem baſibus, & circa eoſdem
axes vel diametros cum parabolis; & ideò dictæ concluſiones, quæ tunc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer