Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

47. XIV.

PArallelogrammum dicetur expoſitę cuicumque planę
figuræ circumſcriptum, ſi eius ſingula latera tangant
dictam figuram, quæ illi pariter dicetur inſcripta.

48. XV.

PArallelepipedum dicetur expoſito ſolido circumſcri-
prum, ſi eius ſingula plana tangant dictum ſolidum,
quod illi pariter dicetur inſcriptum.

49. POSTVLATA
I.

QVamlibet rectam lineam indefinitè ita poſſe moueri,
vt ſemper vni cuidam fixæ ſit parallela, ſiue in eo-
dem, ſiue in plut [?] ibus planis, in tali motu exiſtat.

50. II.

QVodlibet planum indefinitè ita poſſe moueri, vt fem-
per vni cuidam fixo ſit æquidiſtans.

51. PROBLEMA I. PROPOS. 1.

CViuslibet propoſitæ figuræ planæ, vel ſolidæ, verti-
cem inuenire, reſpectu datæ, pro figura plana rectæ
lineæ pro ſolida verò, reſpectu dati plani.

Sit ſigura plana quæcumque, ABC, & in ea ducta recta linea,
BC, oportet reſpectu ipſius, BC, verticem figuræ, ABC, inue-
nire. Sumatur in plano figuræ, AB
C, indefinitè producto, vtcumq; pun-
ctum, N, & per, N, ipſi, BC, du-
catur parallela, KV, indefinitè hinc
inde producta, vel igitur, KV, tan-
git figuram, BAC, & ſic inuentum
eſſet, quod quæritur, vel non; igitur
erit, KV, vel intra, vel extra figu-
ram, vbicumq; ſit, moueatur, KV,
ſemper manens in eiuſdem figuræ
plano, & æquidiſtans ipſi, BC, re-
cedendo ab eadem, BC, ſi intra figu-
ram reperiebatur, vel accedendo, ſi erat extra, tandem . n. con-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer