Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

372. SECTIO III.

ITem colligimus ſolida ſimilaria genita excirculo, & ellipſi, vel
ellipſibus, vtcunque iuxta datas regulas . i. ſphæram, & ſphæroi-
des, & alia quæcunque ſolida ſimilaria genita ex dictis figuris, ha-
bere inter ſe rationem ex eorum axibus, vel diametris coniugatis
compoſitam.

373. SECTIO IV.

ITem colligimus ſolida ſimilaria genita ex circulo, vel ellipſi, vel
ellipſibus, quæ habeant axes, vel diametros reciprocè quadratis
axium illis coniugatorum relpondentes iuxta quæ genita, intelligan-
tur, effe æqualia, dummodo vel vna in vtriſque ſumantur axes, vel
vna diametri æqualiter ad inuicem inclinatæ: & ſi hæc ſint æqualia,
illa eſſe reciprocè reſpondentia.

374. SECTIO V.

ITem habemus, quod ſphæræ, & ſimilia ſphæroideia, & in vni-
uerſum, quod ſolida ſimilaria genita ex circulis, vel ellipſibus ha-
bentibus axes, vel diametros in ratione ſecundorum axium, vel dia-
metrorum, cum quibus æqualiter ſintinclinati, quod, inquam, ſint
in tripla ratione axium, vel diametrorum. i. vt cubi eorundem. Hæc
enim demonſtrata de omnibus quadratis parallelogrammorum pro
omnibus quadratis circulorum, vel ellipſium, tamquam eorundem
partibus proportionalibus (dum illis inſcripta intelliguntur) recipi
poſiunt.

375. COROLLARIVM XI.

IN Prop. 13. colligemus ſolidum ſimilare genitum ex, OV, quod
poteſt eſſe vel cylindrus, vel prima, ad ſibi ſimilare genitum ex
trilineo, DCV, eſſe vt, OV, ad reliquum ſpatium, dempta quarta
circuli, vel ellipſis, OCD, cum exceſſu dicti quadrantis ſuper duas
tertias, rectanguli, OV, ideſt proximè, vt 21. ad 2. Exponatur de
huius Theor. figura tantum rectangulum, OV, cum quarta, OCD,
dimiffa, EF, ſi igitur intelligemus, OV, circa, DV, manentem re-
uolui, quoad redeat, vnde diſceſſit, defcribetur, ab, OV, cylindrus,
OA, ideſt ſolidum ſimilare genitum ex, OV, cuius omnes figuræ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer