Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

36. C.

C

QVę verò dictis tangentibus oppoſitis ęquidiſtant, & diuidunt productę, ſi opus ſit, ſimiliter ad eandem
partem ipſas incidentes, necnon oppoſitarum
tangentium portiones, quę in ſimilibus figuris iam dictis
reperiuntur, vocentur; homologæ earumdem, ſumptę re-
gula qualibet earum; dicantur autem lineæ homologę, quę
funt intra ambitum ſimilium figurarum, quę verò in ambi-
tu, latera homologa. Ipſę verò tangentes etiam, tangentes
earumdem homologarum.

37. D. IV.

D

CVm verò duę ſimiles figuræ planæ in eodem plano, vel
in planis ęquidiſtantibus ita poſitę fuerint, vt earum,
& oppoſitarum tangentium, quę ſunt regulę homologarum
earumdem incidentes vel ſint ſuperpoſitę, vel ſibi inuicem
ęquidiſtent, homologis earumdem figurarum, & homolo-
gis partibus ipſarum incidentium, ad eandem partem con-
ſtitutis, ipſæ figurę ſimiles dicantur etiam, inter ſe ſimiliter
poſitę; ſiue à ſuis lineis, vel lateribus homologis ſimiliter
deſcriptæ.

38. E.

E

SIverò fuerint quotcumq; & qualeſcumq; figurę planę in
eodem plano vtcumq; diſpoſitę; fuerint autem alię tot
numero figurę in quouis plano, cum prędictis ita ſe haben-
tes, vt binę ſint ſimiles, & earum omnium lineę homologę
duabus quibuſdam ſint æquidiſtantes: ductis verò oppoſi-
tis tangentibus ſingularum ſimilium figurarum, quę ſint
parallelę illis duabus, quibus homologę earumdem ęqui-
diſtant, & repertis incidentibus duarum ex dictis ſimilibus
figuris, & earum tangentium, illę productę fuerint vſq; ad
extremas tangentes, reperiamus autem eaſdem à tangenti-
bus ſimilium figurarum ſimiliter ad eandem partem diuidi,
quarum portiones inter oppoſitas tangentes ſimilium figu-
rarum iacentes ſint earundem oppoſitarum tangentium, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer