Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

32. IX.

SImiles portiones ſpherarum, vel ſpęroidum, & ſimiles
Conoides, ſiue Conoidum portiones appellabimus,
quando per axes ductis planis ad rectos angulos baſibus
conceptę in eiſdem ſolidis figurę ſimiles erunt (iuxta de-
finit. 10. ſubſequentem, vel etiam iuxta aliorum definitio-
nes de ſimilibus figuris planis allatas, ſubintellige) qua-
rum, & baſium communes ſectiones ſint homologe baſium
diametri, quę vel circuliſint, vel ſimiles ellipſes.

33. SCHOLIVM.

_C_Aetræ d finitiones ab Euclide ſimilium planarum figurarum,
& ſolidarum, & ſimilium Cylindrorum, & Conorum, & quæ
ab Apollonio lib. 6. Conicorum, referente Eutocio, fiunt ſimilium ſe-
ctionum Coniportionum, ſumantur, vt abipſis afferuntur, adtuncto
tamen definitioni ſimilium ſectionum Coni portionum ibidem ab Apol-
lonio allatæ, ſi pro ſpatijs vſurpetur quam infr a dicetur.

34. A. X.

A

SImiles figurę planę in vniuerſum vocentur, in quarum
ſingulis oppoſitę tangentes ita duci poſlunt, & in eaſ-
dem tangentes ita incidere ad eundem angulum, ex eadem
parte rectę lineæ in illis terminatę, vt, ſi intra dictas op-
poſitas tangentes eiſdem æquidiſtantes vtcumq; ductę fue
rint rectę lineæ, eas, quę incidunt dictis tangentibus, ſimi-
liter ad eandem partem ſecantes; reperiamus harum paral-
lelarum, nec non & oppoſitarum tangentium eas portiones,
quę inter dictas incidentes, & circuitus figurarum ad ean-
dem partem ſitę funt, eodem ordine ſumptas, eandem inter
ſe rationem habere, quam rectæ lineæ, quę dictis tangenti-
bus inciderunt, & in eaſdem terminantur.

35. B.

B

IPſę autem quę dictis tangentibus incidunt, & in easter-
minantur, dicentur; Incidentes dictarum tangentium
oppoſitarum, & figurarum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer