Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

LIBER III. eſſe, vt parallelepipedum ſub baſi quadrato, AE, altitudine autem,
EX, ad parallelepipedum ſub baſi quadrato, AM,
altitudine, MX. Nam omnia quadrata portionis,
BAF, ad omnia quadrata circuli, vel ellipſis, A
CND, ſunt vt parallelepipedum ſub baſi quadra-
to, AE, altitudine, EX, ad parallelepipedum ſub
baſi quadrato, AN, altitudine, NX, item om-
nia quadrata circuli, vel ellipſis, ACND, ad om-
nia quadrata portionis, CAD, ſunt vt parallele-
pipedum ſub baſi quadrato, AN, altitudine, N
X, ad parallelepipedum ſub baſi quadrato, AM,
altitudine, MX, ergo ex æquali omnia quadrato portionis, BAF,
ad omnia quadrata portionis, CAD, erunt vt parallelepipedum ſub
baſi quadrato, AE, altitudine, EX, ad parallelepipedum ſub baſi
quadrato, AM, altitudine, MX, quod erat oſtendendum.

309.1.

0229-01
Ex antec.
Ex antec.

310. PROBLEMA I PROPOS. VIII.

ADato circulo, vel ellipſi portionem abſcindere per li-
neam ad eiuſdem axim, vel diametrum ordinatim ap-
plicatam, cuiusomnia quadrata ad omnia quadrata trian-
guli in eadem baſi, & altitudine cum ipſa portione, habeant
rationem datam; oportet autem hanc eſſe maiorem ſexqui-
altera, exiſtente regula ipſa ordinatim applicata.

Sit circulus, vel ellipſis, ADME, axis, vel diameter, AM, cen-
trum, F, oportet igitur ad ipſum axim, vel diametrum, lineam or-
dinatim applicare, quæ ab ipſo circulo,
vel ellipſi abſcindat, portionem, cuius
omnia quadrata (regula ipſa applicata)
ad omnia quadrata trianguli in eadem
baſi, & altitudine cum ipſa habeant ra-
tionem datam; hanc dico prius oporte-
re eſſe maiorem ſexquialtera, nam cu-
iuslibet abſciſſæ portionis (vt oſtenſum
eſt) omnia quadrata ad omnia quadrata
trianguli in eadem baſi, & altitudine
cum ipſa ſunt, vt compoſita ex dimidia
totius axis, vel diametri, & ex diametro
reliquæ portionis, ad axim, vel diame-
trum reliquæ portionis, & diuidendo exceſſus omnium quadratorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer