Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

299. CAVALERII
LIBER TERTIVS.

In quo de circulo, & Ellipſi, ac ſolidis ab
eiſdem genitis, traditur doctrina.

0217-01

300. THEOREMA I. PROPOS. I.

OMnia quadrata portionis circuli, vel El-
lipſis, ad omnia quadrata parallelo-
grammi in eadem baſi, & altitudine
cum portione conſtituti, regula baſi,
erunt, vt compoſita ex ſexta parte axis,
vel diametri eiuſdem, & dimidia reli-
quæ portionis, ad axim, vel diame-
trum reliquæ portionis: Eadem verò
ad omnia quadrata trianguli in ijſdem
exiſtentis erunt, vt compoſita ex dimidia totius, & reliquæ
portionis axi, vel diametro, ad axim, vel diametrum reliquæ
portionis.

Sit circulus, vel ellipſis, EDRP, cuius axis, vel diameter, ER,
ad quem ordinatim applicetur, DP, abſcindens vtcumque portio-
nem, DEP, quæ ſumatur quoq; pro regula, & centrum ſit, A, ac
parallelogrammum, FP, in eadem baſi, DP, cum portione, & ea-
dem altitudine; ſint autem primò, DF, PH, latera parallelogram-
mi, FP, parallela ipſi, ER. Dico ergo omnia quadrata portionis,
DEP, ad omnia quadrata parallelogrammi, FP, eſſe, vt compo-
ſita ex ſexta parte, EB, & dimidia, BR, adipſam, BR. Sumatur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer