Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

15. CAVALERII
LIBER PRIMVS.

In quo præcipuè de ſectionibus Cylindricorum, &
Conicorum, nec non ſimilibus figuris quædam
element aria præmittuntur; ac aliquæ Pro-
poſitiones lemmaticæ pro ſequen-
tibus Libris oſtenduntur.

DIFINITIONES.
A. I.

A

CVM duæ rectæ lineæ inuicem paralle-
læ aliquam tetigerint figuram pla-
nam cum illis in eodem plano con-
ſtitutam, vnumquodq; punctum con-
tactus illius vertex dicatur, & oppo-
ſiti vertices puncta contactuum
vtriuſque dictarum tangentium pa-
rallelarum ſimul comparata; quilibei
autem vertices ſemper intelligentur aſſumpti reſpectu cu-
iuſcunque rectæ lineæ dictis tangentibus æquidiſtantis,
quæ infra regula appellatur.

16. B.

B

LIneæ tangentes dicantur, oppoſitæ tangentes eiuſdem
figuræ reſpectu cuiuſcumque rectæ lineę eiſdem tan-
gentibus æquidiſtanter ductæ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer