Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

ſupplementum perlegenti conſtare poterit: ſatis mihi fuit eorum
aliqua certiori tamem, ni fallor ratione, inueſtigare, quæ circi-
ter numero pluſquam viginti ennumerari poterunt, præcipuè ſi
Archimedea in numero computentur, quinq; ſcilicet pro ſingulis
quatuor Coni ſectionibus, & amplius alia quædam inferius recẽ-
fenda. Velenim reuolutio fit circa axem dictarum ſectionum, & ſic fiunt ſolida Archimedea, ex circulo nempe Sphæra, ex parabo-
la Conoides parabolicum, ex hyperbola hyperbolicum, & ex ellip-
ſi ſphæroides oblongum, ſeu prloatum. Velreuolutio fit circa pa-
rallelam axi, extra figuram, ſed minimè eandem tangentem con-
ctitutam, & ſic ex circulo fit anulus latus circularis, ex para-
bola ſemianulus latus parabolicus, ex hyperbola hyperbolicus
(hos Keplerus tanquam montis Aetna cauitatis ſimiles Crate-
res vocat) & ex Ellipſi Anulus latus ellipticus, quemidem Ke-
plerus, velut ſerto ruſticarum puellarum ſimilem, Anulum arduũ
appellat. Velveuolutio fit circa parallelam axi, ac figuram tan-
gentem, & tunc ex circulo fit Anulus ſtrictus circularis, ex pa
rabola ſemianulus ſtrictus parabolicus, ex hyperbola hyperbo-
licus, & tandem ex ellipſi, qui pariter Anulus ſtrictus ellipti-
cus nuncupatur. Denique reuolutione facta circa parallelam
axi, ſec antemq; figuram in duas portiones inæquales, ex circuli
portione maiori fit Malum roſeum, ex minori Malum citrium. In
ellipſi verò ex maiori Malum cotoneum, & ex minori fit Oli-
ua. Exparabolæ portione maiori fit Accruus maior paraboli-
cus, ex minori Aceruus minor: Ex hyperbola portione maiori
fit Aceruus maior hyperbolicus, ex minori Aceruus minor. Hos autem Aceruos minores parabolicos, & hyperbolicos, idem
Keplerus cornibus rectis ſimiles exiſtimat, quorum alia ſunt acu-
ta, & alia obtuſa, vt in pecudibus, quando primum, inquit, cor-
mbus coniſcunt. Hæc verò ſunt ſolida numero viginti, quibus
etiam Anulus ſtrictus ellipticus altera parte latior, & Anulus
latus ellipticus alteraparte flrictior, addipoſſunt, quem Keple-
rus Tiara, ſeu Globo Turcico ſimilem putat, necnon ea ſolida, quæ
ex ſectionibus oppoſitis ariuntur, ſeu præfaia videntur conco-
mitantia. Hæc inquam ſunt, quæ ex ennumeratis ab ipſo ex-
cerpſimus examinanda, à quo præter aliqua nomina nibil aliud à

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer