Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

menſuram mihi co mpar arem, res, puto, iuxta vota ſucceſſit, vt
perlegenti patebit. Artificio autem tali v ſus ſum, quale ad pro-
poſitas quæſtiones ab ſoluendas Algebratici adhibere ſolent; qui
quidem numerorum radices, quamuis ineffabiles, ſurdas, ac igno-
tas, nihilominus ſimul aggregantes, ſubtrahentes, multiplican-
tes, ac diuidentes, dummodo propoſitę rei exoptatam ſibi notitiã
enucleare valeant, ſua ſatis obyſſe munera ſibi perſuadent, Non
aliter ipſe ergo indiuiſibilium ſine linearum, liue planorum con-
gerie (ijſdem vt in lib. 2. explicatur aſſumptis) licet quoad eo-
rundem numerum innominabili, ſurda, ac ignota, quoad ma-
gnitudinem tamen conſpicuis limitibus clauſa, ad continuorum
inueſtigandam menſuram vſus ſum, vt legenti in proceſſu ope-
ris apparebit. Propoſitum mihi eſt autem ò Geometra in his ſe-
ptem libris quamplurium tam planarum, quam ſolidarum figu-
rarum dimenſionem adinuenire, quarum aliquæ etiam ab alijs,
ac præcipuè ab Euclide, & Archimede pertractatę fuerunt, reli-
qua verò nemini, quod ſciam bucuſq; attentatæ; vno tamem ex-
cepto Keplero, quioccaſionę Dolij Auſtriaci per virgam menſo-
riam dimetiendi, poſtquam in ſua Stereometria Archimedea
ſummariè ipſius Archimedis adinuenta ſibi opportuna recenſuit,
nouis aliquando, qualeſcumq; ſint, adiectis rationibus, tandem
cam partem ſuperaddidit, quam Stereometria Archimedeæ ſup-
plementum nuncupauit, in qua multiplicem Sectionum conica-
rum, Circuli nempè, Parabolæ, Hyperbolæ, & Ellipſis, necnon ea-
rundem portionum circa diu erſos axes reuolutionem contempla-
tus, ſolida numero octuaginta ſeptem, præter quinque Archime-
dea, Sphæram ſcilicet, Conoides parabolicum, Conoides hyperbo-
licum, Sphæroides oblongum, & prolatum Geometris perquam
eleganti præconio promulgauit. Cum ergo iam expoſitam me-
tiendarum figurarum nouam, ac, ſi dicere fas ſit, valde compen-
dioſam methodum adinueniſſem, fæliciter mecum actum eſſe exi-
ſtimaui, vt hæc ſolida, præter illa Archimedea, mihi ſuppedita-
rentur, circa quæ illius vim ac energiam, experiri liceret. Ne
quis tamen putet me omnium dictorum ſolidorum dimenſionem
fuiſſe conſequutum, ſicuti neq; Keplero contingere potuit, niſi
paucorum, nec ſatis fęliciter, vt prædictam Stereometriam, ac

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer