Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

eorum g quadrata inuicem habebunt. His verò perſpectis cum
ad planarum, ac ſolidarum figurarum quoq; grauitatum centra
reſpicerem, ſimilemque varietatem nactus eſſem, adhuc auge-
batur admiratio; in cono enim centrum grauitatis eſt in axe per
quartam partem diſtant à baſi, in triangulo verò ipſum gignen-
te eſt in eodem axæ, dictans ab eadem per tertiam partem eiuſ-
dem axis. Similiter in conoide parabolico illiud ect in axe per
tertiam partem diſtans à baſi, in parabola verò ipſum generante
per duas tertias eiuſdem axis remouetur ab ipſabaſi. cum er-
go talem varietatem in plurimis alijs ſiguris ſæpius, ac ſæpè fuiſsẽ
meditatus, vbi prius ex. g. cylindrum ex indefinitis numero pa-
rallelogrammis, conum verò in eadem baſi, & circa eundẽ axim
cum cylindro conſtitutum, ex indefinitis numero triangulis per
axem tranſeuntibus veluti compactum effingens, habita dictorũ
planorum mutua ratione, illicò & ipſorum ſolidor um ab ipſis ge-
nitorum emergere rationem exiſtimabam, cum iam planè conſta-
ret planorum rationi genitorum ab ijſdem ſolidorum rationem
minimè concordare, figurarum menſuram tali ratione inquiren-
temoleum, & operam perdere, ac ex inanibus paleis trituram fa-
cturum eſſe, mihi iure cenſendum videbatur. Verum paulò pro-
fundius rem contemplatus in hanc tandem deueni ſententiam,
nempè ad rem noſtram lineas, & plana, non ad inuicem coinci-
dentia, ſed æquidiſtantia aſſumenda eſſe; ſic enim in plurimis ra-
tione inueſtigata reperij tum corporum proportioni ipſorum plano-
rum, tum planorum proportiom ipſarum linearum proportionem
(ſi eo modo ſumantur, quo lib. 2. explicatur) ad amuſſim in
omnibus reſpondere. Cylindrumigitur, & conum, iam dictos
non amplius per axem ſed æquidiſt anter baſiceu ſectos cõtempla-
tus, eandem ſanè rationem habere illa comperij, quæ lib. 2. voco
omnia plana cylindri ad omnia plana coni, regula communi
baſi (nempè circulorum congeriem, quæ intra cylindrũ, & conum,
veluti vefligia plani à b aſi ad oppoſitam baſim continuò illi æqui-
diſtanter fluentis quodammodo relinqui intelliguntur) ei, quam
babet cylindrus ad conum. Optimam ergo methodum figurarum
ſcrutanda menſuræ indicaui prius line arum pro planis, & plano-
rum pro ſolidis rationes indagare, vt illicò ipſarum figurarum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer