Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

152. CAVALER II
LIBER SECVNDVS.

In quo de Triangulo præcipuè, & Parallelogram-
mo, ac Solidis ab eiſdem genitis plura de-
monſtrantur, necnon aliæ quædam
Propoſitiones lemmaticæ pro ſe-
quentibus Libris oſten-
duntur.

153. DIFINITIONES.
I.

SI per oppoſitas tangentes cuiuſcunq; da-
tæ planæ figuræ ducantur duo plana in-
uicem parallela, recta, ſiue inclinata ad
planum datæ figuræ, hinc inde indefini-
tè producta; quorum alterum moueatur
verſus reliquum eidem ſemper æquidi-
ſtans donec illi congruerit: ſingulæ re-
ctæ lineæ, quæ in toto motu fiunt com-
munes ſectiones plani moti, & datæ figuræ, ſimul collectæ
vocentur: Omnes lineæ talis figuræ, ſumptæ regula vna ea-
rundem; & hoc cum plana ſunt recta ad datam figuram: Cum
verò ad illam ſunt inclinata vocentur. Omnes lineę eiuſdem
obliqui tranſitus datæ figuræ, regula pariter earundem vna; libeat tamen, cum expediet, etiam prædictas vocare, recti
tranſitus, ſicuti has, obliqui tanſitus, eius nempè, qui fit in
tali ęquidiſtãtium planorum ad datam figuram inclinatione.

153.1.

Poſt Se-
cund. lib.
1.
E. Defin.
Sec. lib. 1.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer