Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

LIBER I. oppoſitis tangentibus baſium, FGHN, BDCE, iam dictis, om-
nes æquidiſtant, ergo ſolida, FMH, BAC, ſunt ſimilia iuxta de-
fin. 11. huius, & earum, ac oppoſitorum tangentium planorum iam
dictorum, figuræ incidentes ſunt ipſæ, FMH, BAC, quod erat o-
ſtendendum.

147.1.

0115-01
Def. 9.
Elicitur
ex 37. hu-
ius.
28. huius.
Lẽma 31.
huius.
0116-01
17. Vnd.
Elem.

148. COROLLARIVM I.

_H_Inc etiam non difficile intelligi poteſt, propoſitis duabus coniſi-
milibus ſectionibus, FMH, BAC, quarum axes, vel diametri
ſint, MO, AX, ac poſito ipſas, FH, BC, tanquam axes deſcribere cir-
culos, ſeu ſimiles ellipſes erectas planis figurarum, FMH, BAC, & cæteras omnes ordinatim applicatas ad ipſas, MO, AX, vel circulos,
vel ſemper ſimiles ellipſes deſcribere, vt dictum eſt, ſolida in cuius ſu-
perficie capiuntur omnes peripbæriæ circulorum, vel ſimilium ellipſi-
um, eſſe ſimiles portiones ſphærarum, vel ſimiles ſphæroides, vel conoi-
des, earumuè portiones, ſimiles inquam nedum iuxta defin. 11. huius,
hoc. n. habetur ex 48. huius, ſed etiam iuxta defin. 9. habentur. n. hic
omnes iſtius conditiones, vt examinanti facilè apparebit, quod eſt con-
uerſum eius, quod in præſenti Theor. propoſitum fuit. Hoc autem con-
uerſum etiam in reliquis Theorematibus, in quibus definitiones particu-
lares ſimilium planarum, vel ſolidarum figurarum cum generalibus o-
ſtendimus cencordare, poterat demonſtrari, ſedcum in ſequentibus libris
vel nullam, vel ſaltem non neceſſariam occaſionem viderem me huius
habiturum eſſe, & cum etiam facilè hoc ſtudioſus, quirectè priores pro-
poſitiones intellexit, deducere poſſit, proptereane longior fierem, con-
ſultò hoc prætermiſi, quod tamen verum eſſe minimè dubito, & propte-
rea hoc etiam pro vero ſuppoſito infraſcriptum Coroll. ſubiungere volui.

149. COROLLARIVM II.

_V_Lterius ergo cum hucuſque ſatis manifeſtum ſit, definitiones par-
ticulares ſimilium planarum, vel ſolidarum figurarum, cum de-
finitionibus generalibus 10. nempè, & 11. huius concordare, ideò in ſe-
quentibus vtriuſq; definitionis, tam particularis ſcilicet quam generalis,
prout libuerit, hypoteſi nos vti poſſe ex hoc colligemus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer