Full text: Apian, Petrus: Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

GENVINVS VSVS propone unà cum ſinu complementi aſcenſionis obliquæ, minorem duc in totum, pro-
ductum diuide in maiorem, arcum quotientis ſubtrahe de 90. & reliquum dic inuentum
ſecundum. Poſtea duc ſinum complementi inuenti ſecundi in ſinum maximæ declina-
tionis Solis, productum diuide in totum, & arcum quotientis ſubtrahe de 90. ſic tibi ma
nebit inuentum tertium: ſi autem in aſcendente fuerit aliquod ſignum ex ſignis aſcen-
dentibus (quod ex aſcenſione recta uel obliqua, facilime cognoſces) addes tunc inuen-
tum tertium ad complementum altitudinis poli, ſumma ea ſubtra cta de ſemicirculo, re-
linquitur inuentum quartum: ſed ſi in aſcendente ſit ſignum aliquod ex deſcendentibus,
ſubtrahes à tertio inuento complementum altitudinis poli & etiam tunc remanebit in
reſiduo inuentum quartum. Porrò inde duc ſinum inuenti quarti in ſinum complemen-
ti primi inuenti, productum diuide in totum, & arcu quotientis de quadra circuli ſubtra
cto, reliquum manet inuentum quintum. Poſtea propone tibi ſinum inuenti quinti & primi, minorem duc in totum, productum diuide in maiorem, arcus quotientis uoca-
bitur inuentum ſextum. Poſtremò ſinum huius ſexti inuenti duc in ſinum quarti,
productum diuide in totum, & arcus quotientis tibi dabit inuentum ultimum. Tandem
nunc adde inuentum ultimum ad ſecundum, inde proueniet tibi arcus eclypticæ, quem
uocabis radicem aſcenſionis, quòd ſi ſignum aſcendens fuerit in prima quadra eclypti
cæ, ſupputa radicem à principio Arietis, & ubi finitur, ibi eſt punctum illud eclypticæ
coaſcendens cum ſtella propoſita: ſed ſi in ſecunda quadra fuerit aſcendens, numera ra
dicem à principio Libræ cõtra ordinem ſignorum, in tertia ſimiliter à principio Libræ,
ſed ſecundum ordinem uerum, in quarta iterum à principio Arietis contra ſignorum
ordinem, & finis iſtius computationis dabit tibi punctum eclypticæ aſcendens cum ſtel
la illa ſuper horizontem obliquum. ? ? Nuncrem hãc tibi exemplo cõmonſtrabimus. Retineo autem Mercurium cum declinatione ſua & aſcenſione ut prius, duco autem ſi-
num maximæ declinationis in ſinum aſcenſionis obliquæ, iam inuentæ ex proximo pro
nunciato, 25. gra. 49. mi. hoc eſt 39874. in 93549. productum inde diuido in totum, quo
tiens erit 17364. arcus eius 10 gra. inuentum uocabitur primum. Mox duco ſinum com
plementi aſcenſionis rectæ in totum, productum diuido in ſinum complementi primi in
uenti, quotiens eſt 91408. arcus autem eius 66. gra. 5. mi. & complementum ipſius 23. gra. 55. mi. dicetur inuentum ſecundum. Porrò hinc duco ſinum complementi in ſinum
maximæ declinationis Solis, & quotiens dat 36450. arcus eius eſt 21. gra. 23. mi. qui-
bus ſubtractis à 90. remanent 68. gra. 37. mi. inuentum tertium. Præterea adhuc addo in
uentum tertium ad complementum altitudinis, productum. ſ. 110. gra. 17. mi. ſubtra-
ho à ſemicirculo, & remanent 69. gra. 43. mi. inuentum quartum. lnſuper deduco ſinũ
quarti inuenti. ſ. 93798. in ſinum complementi primi inuenti 98480. facta´ diuiſione in
ſioum totum, proueniunt in quotient 92372. arcus ipſe eſt 67. gra. 29. mi. is de 90. ſub-
tractus, relinquit à ſe 22. gra. 3. mi. inuentum ſcilicet quintum. Sinum iam porrò primi
inuenti duco adbuc in totum, & productum diuido in ſinum quinti inuenti. ſ. 38295. quotiens eſt 45343. arcus eius 26. gra. 58. mi. uocatur inuentum ſextum. Poſtremò du-
co ſinum huius inuenti in ſinum quarti inuenti. ſ. 93798. productum diuido in totũ, quo
tiens erit 42530. arcus eius 25. gra. 48. mi. uocatur inuentum ultimum, hinc addo inuen
tum ſecundum ſ. 23. gra. 55. mi. & proueniunt 49. gra. 43. mi. quibus iuxta modũ opera
tionis, maxime iam exiſtente ſigno aſcendente in prima quadra, numeratis à principio
♈ ſecundum ordinem ſignorum, pertingit numerus ille uſ ad 19. gra. 43. mi. ♉, & cũ
eo ipſo puncto Mercurius in die & loco intronizationis ſtabat in horizonte. Quod ſi
adhuc ſcire cupis, cum quo tandem gradu eclypticæ quælibet ſtella occidat, accipe aſcen
ſionem obliquam ex 92. pronunciato, & arcum ſemidiurnum eum duplicato, & dupla-
tum adde aſcẽſioni obliquæ, at is ipſe gradus, quem illa ſumma in æquatore attingit,
eſt in horizonte orientali, quando ſtella eſt occaſura in parte occidentis, ſi iam ꝑ 30. pro-
nunc. quæras gradũ eclypticæ qui cũ illo gradu aſcendit, deinde accipias gradũ ei diame
traliter oppoſitũ, habebis gradũ cum iſta ſtella occidentẽ. Puta, aſcenſio obliqua Mercu
rij eſt 25. gra. 49. mi. arcus aũt ſemidiurnus 130. gra. 48. mi. utrũ id per ſuperiorẽ ꝓppo
ſitionẽ inueni, arcus duplicatus eſt 207. gra. 36. mi. ꝗbus addo 25. gra 49. mi. ſumma illa

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer