Full text: Apian, Petrus: Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

102. PRONVNCIATVM XC.

Amplitudinem ortiuam & occiduam ſtellarum fixarum & erraticarum
adinuenire.

Primum omnium conſidera hic an declinatio ſtellæ, cuius amplitudinem ſcire cu-
pis, minor ſituel maior complemento eleuationis poli, cui ſi fuerit æqualis, ſcias eã ſtel
lam nec oriri, neoccidere, ſed ad momentum temporis horizontem leuiter tantũ tan-
gere: ſed ſi illa maior extiterit, ſtelia iſta nunquàm ſub horizontem deſcendit, uerumta-
men ſi minor fuerit, tunc demum ſtella quolibet die naturali occidit & oritur, quæcun
ergo horizontem non attingit, nec ortiuam ne occiduam habet amplitudinem, ſicut in
hoc exemplo conſpicies. ? ? Superius iam tractaui ſtellam quartã Agitatoris, quòd ea
ſub horam intronizationis cum Sole in uno penè ſemicirculo poſitionis fuerit, & inue-
ni declinationem ipſius ex 85. & 86. pronunciato 43. gra. 15. mi. quia ergo locus introni
zationis factæ in latitudine habet tantum 48. gra. 20. mi. complementum eius eſt 41. gra. 40. mi. ecce iam quia declinatio ſtellæ uno gradu 35. mi. maior eſt, horizõtem attin
gere non poteſt, ſed Auguſtæ ſuper horizontem ſemper apparet. Quæcun autem ſtel
la declinationem habet minorem, eius amplitudinem ſic quæres. Declinationem ſtellæ
quære per 85. uel 86. ſinum eius duc in totum, productum diuide in ſinum complementi
altitudinis poli, ſi complementum fuerit declinatione maius, ſi non, planè contrario
modo operare, & arcus quotientis dabit amplitudinem ſtellæ. Atqui ut declinatiões ſtel
larum facilius inquiras, ecce tibi propono gradum Mercurij, in quo fuit ipſa hora intro
nizationis, puta in 10. gra. 12. mi. ♉, habu@´ latitudinem ab eclyptica 3. gra. 20. mi. declinatio eius fuit 11. gra. 59. mi. ſinus autem 40767. eum duco in totum, & productũ
diuido in ſinum complementi loci, in quo facta eſt intronizatio, complementum iſtud
eſt 41. gra. 40. mi. in quotiente proueniunt 31238. arcus eius eſt 18. gra. 12. mi, amplitu-
do illa ortiua Mercurij quæſita, ea´ ſeptentrionalis, & tantum habet ille in amplitudi-
ne occidua.

102.1.

EXEM-
PLVM
E piſcopi.
Illud inue-
nitur per a
rcalem in-
greſſum.

103. PRONVNCIATVM XCI.

Aſcenſionem rectam ſtellarum fixarum & erraticarum quàm expeditiſ-
ſime cognoſcere.

Hic nunc principio uide cuinam puncto æquinoctij, principio ſcilicet Arietis uel Li-
bræ ſtella ſit propinquior, ſecundum gradus longitudinis in eclyptica contra uel ſecun-
dum ordinem ſignorum, ſinum complementi eius diſtantiæ duc in ſinum complementi
latitudinis ſtellæ, & diuide in ſinum totum, arcus quotientis â 90. ſublatus, reliquam ſtel
læ faciet diſtantiam à principio Arietis uel Libræ ſecundum circulum directum. ſinum
complementi huius arcus tibi propone, unà cum ſinu complementi declinationis ſtellæ,
minorem duc in totum, productum diuide in maiorem, arcus quotientis de 90. ſubla-
tus, relinquit arcum æquatoris numerando â puncto ♈ uel ♎, unde & diſtantia ſtellæ cõ
putatur, dicetur´ radix aſcenſionis, hic ſi ſolum rationis dictamen ſequaris, facile inue-
nies aſcenſionem rectam in hunc modum. Si diſtantia ſtellæ ab initio ♈ ſecundum ordi
nem ſignorũ fuerit accepta, tunc arcus inuentus ſiue radix per ſe tibi monſtrabit aſcen-
ſionem rectam: ſin autẽ diſtantia ab ♈ ſit cõtra ſignorũ ordinem cõnumerata, ſubtrahe
radicem illam â circulo toto, & reliquã habebis aſcenſionem rectã ſtellæ: ſed ſi diſtantia
ſtellæ à principio ♎ numerata eſt contra ordinem ſignorum, ſubtrahes radicem à ſemi-
circulo, uerum ubi ab eodem initio ſecundum ordinem ſignorum fuerit accepta diſtan-
tia, adde radicem ad ſemicirculum. ſ. 180. gra. & rurſus proueniet tibi aſcenſio recta ſtel
læ. ? ? Exempli gratia, non recedemus à Mercurio, quoniã & is hora intronizationis
gratus acceſsit ad locũ honoris Epiſcopi ipſius intronizationis: diſtantia aũt eius â prin
cipio ♈ (cui erat tunc proximus) eſt 40. gra. 12. mi. ſinus complementi eſt 79379. eum
duc in ſinũ complementi latitudinis 99830. ſiquidem latitudo eſt 3. gra. 20. mi. iam ſi di-
uido per totu@, prodeunt in quotiente 75349. arcus eius eſt 48. gra. 14. mi. complemen-
tum 41. gra. 6. mi. eſt diſtãtia Mercurij à principio ♈ ſecundum circulum maiorem. Si-
num cõplementi huius arcus 75356, tan̈ minorẽ duco in totum, & productũ diuido in

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer