Volltext : Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

nantur æqualium altitudinum, quare aggregatum triangulorum primi, ad
aggregatum triangulorum ſecundi ordinis erit, vt A I ad L R, vel vt aggre-
gatum baſium primi ordinis ad aggregatum baſium ſecundi. Quod erat, & c.

385.1.

0331-01

386. LEMMA II. PROP. II.

In quocunque polygono regulari, aggregata perpendicularium
ex quibuſcunque punctis, (quæ tamen non ſint extra perimetrum
polygoni) ſuper omnia eius latera eductarum, inter ſe ſunt æqua-
lia. Si verò alterum punctorum fuerit extra perimetrum, aggrega-
tum perpendicularium ex eo eductarum, maius ſemper erit quoli-
bet prædictorum aggregatorum ex puncto, quod non ſit extra.

ESto polygonum regulare A B C D E, & duo quælibet puncta F, G, in
prima figura, vel intra, vel in ipſius perimetro, à quibus ſuper eius late-
ra eductæ ſint perpendiculares F N, F H, F I, F L, F M; & G O, G P, G
Q, G R, G S. Dico talium perpendicularium aggregata inter ſe æqualia
eſſe. Si verò alterum punctorum G, cadat extra, vt in ſecunda ſigura, dico
aggregatum perpendicularium ex G maius eſſe quolibet prædictorum ag-
gregatorum, vtputa perpendicularium ex F.

0332-01

Ductis enim rectis ex G, F ad omnes àngulos polygoni, vt in ſiguris: Patet ipſum polygonum vtrinque diuiſum eſſe in duos triangulorum ordines
æquales altitudineshabentium, quæ ſunt ipſa polygonilatera, ſuper quæ ca-
dunt perpendiculares, (ſinempe hæ accipiantur tanquam baſes) erit ergo
aggregatum baſiun triangulorum, quæ ſimul conueniunt in F, ad aggre-
gatum baſium triangulorum, quæ conueniunt in G, vt aggregatum trian- gulorum, primiordinisex F, ad aggregatum triangulornm ſecundi ex G,
ſed hęc triangulorumaggregata in prima figura ſunt æqualia (namipſa idem
polygonum complent) ergo, & aggregata baſium eorundem, hoc eſt ag-
gregata perpendicularium ex F, & G, ſuper polygoni latera eductarum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer