Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

380. Pag. 53. Coroll. I. ita reſtituendum.

HInc eſt, quod applicatæ ex terminis ęqualium diametrorum in Parabo-
la, vel (in reliquis ſectionibus) ex punctis proportionaliter diuiden-
tibus ſemi-diametros ad quemlibet angulum conſtitutas; nempe quod baſes
equalium portionum de eadem coni-ſectione, vel circulo, omnino ſemu-
tuò ſecant inter diametros; & quod rectæ lineæ, tum harum applicatarum,
vel baſium portionum puncta media, tum extrema iungentes, rectæ ſemi-
diametrorum terminos iungentiæquidiſtant.

Demonſtratum eſt enim rectas H I, E C, quæ ſunt baſes æqualiũ portio-
num H E I, A B C, ſecare ſe mutuò in M inter diametros E D, B D; & iun-
ctas H C, G F, A I ipſi E B eſſe parallelas.

381. Pag. 59. poſt Coroll. adde ſequens
SCHOLIVM.

QVod in Ellipſi demonſtratum fuit de portionibus A B C, H M I, ſemi-
Ellipſi minoribus, idem ſequitur de maioribus A H C, H C I, qua-
rum baſes A C, H I ſimilem concentricam interiorem Ellipſim. contingunt; nempe has quoque inter ſe æquales eſſe. Nam ipſæ portiones
A H C, H C I ſunt partes ſuperſtites de eadem Ellipſi A B C H, demptis
æqualibus portionibus A B C, H M I.

382. Pag. 61. poſt Coroll. II.
COROLL. III.

PAtet denique in Parabolis parallelis, vel in ſimilibus concentricis Hy-
perbolis, aut Ellipſibus, vel Circulis A B C, D E F, omnia rectangu-
la ſub ſegmentis applicatarum, interſe, & prædictæ contingenti A E C
æquidiſtantium (quorum vnum eſt rectangulum G D H, vel G F H) eſſe. inter ſe æqualia, cum quodlibet ipſorum æquale ſit eidem quadrato ſemi-
tangentis A E.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer