Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

289. THEOR. XXXI. PROP. L.

MAXIMA portionum eiuſdem anguli rectilinei, vel cuiuſcunq; coni-ſectionis, quarum baſes ſint æquales, eſt ea, cuius diameter
ſit ſegmentum axis, vel maioris ſemi- axis (reſpectiuè ad Ellipſim)
datæ ſectionis. MINIMA verò in Ellipſi eſt, cuius diameter ſit ſe-
gmentum minoris ſemi- axis.

ESto A B C angulus rectilineus, vt in prima figura; vel Parabole, aut
Hyperbole, vt in ſecunda; vel Ellipſis, vt in tertia, quarum axes ſint B
D, & in Ellipſi axis maior ſit B D N, minor L K M, centrum E, atque ma-
iori axi in quauis figura applicata ſit quęcunque A D C. Dico primùm por-
tionem A B C, quæ tamen in tertia figura ſit minor ſemi-Ellipſi L B M, eſſe
_MAXIMAM_ omnium portionum eiuſdem anguli, vel coni-ſectionis, qua-
rum baſes æquales ſint baſi A C.

0249-01

Nam, in prima figura, deſcribatur per D in angulo aſymptotali A B C
Hyperbole F D G, in ſecunda verò, ſi A B C fuerit Parabole, deſcribatur per
D congruens Parabole F D G, vel ſi fuerit Hyperbole, deſcribatur item per
D, vti etiam in tertia, eiuſdem nominis ſectio F D G ſimilis, & concentri-
ca ipſi A B C, & tunc recta A D C continget omnino ſectionem F D G in
D; ſumptoque in interiori ſectione F D G quolibet puncto F, per ipſum
ducatur ſectionem contingens H F I exteriori occurrens in H I, deque ipſa
abſcindens portionem H O I, cuius diameter ſit O F.

Iam, in ſingulis ſiguris, baſis A C minor eſt baſi H I, cum ſit _MINIMA_ contingentium ſectionem F D G, quare, & dimidium D C dimidio F I mi-
nus erit. Fiat ergo F P æqualis D C, & ex P agatur P R diametro F O
æquidiſtans, cui ex R applicetur R Q S: patet ipſam R Q S ęquari baſi A C,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer