Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

NVM ACVMINATVM REGVLARE, vel potius (breuitatis cauſa)
ACVMINATVM, cuius terminus B vocetur VERTEX; & æquidiſtan-
tes A C, E F, G H, & c. quæ à B D bifariam diuiduntur, dicantur AP-
PLICAT Æ ad ipſam B D, qnæ vocetur DIAMETER, vel AXIS quan-
do ipſa perpendiculariter ſecet eaſdem applicatas. A C verò dicatur BA-
SIS ACVMINATI; & B I, quæ à vertice ſuper baſim ducitur perpen-
dicularis, ACVMINATI ALTITVDO nuncupetur.

263.1.

0225-02

264. II.

PLANA ACVMINATA REGVLARIA PROPORTIONALIA, vel
tantùm ACVMINATA PROPORTIONALIA dicantur illa, quorum
omnes applicatæ à punctis eorum diametros proportionaliter diuidenti-
bus, ſint quoque inter ſe proportionales.

Sint nempe duo Acu-
minata Regularia ABC,
E F G, ſuper baſes A C,
E G, qualia in præce-
denti definitione expli-
cauimus, quorum dia-
metri B D, F H propor-
tionaliter ſectæ ſint in
quotcunque punctis I,
M; L, N, & c. ſiue ſit B I
ad I D, vt F M ad M H,
& B L ad L D, vt F N
ad N H, & c. atque m
punctis inter ſectionum
applicatæ ſint O P, QR; S T, V X, quę ex homo-
logis punctis ſint ad inuicem proportionales, hoc eſt vt A C ad E G, ita
O P ad S T, & Q R ad V X, & c. huiuſmodi figuræ vocentur PLANA
ACVMINATA REGVLARIA PROPORTIONALIA, veltantùm ACV-
MINATA PROPORTIONALIA.

264.1.

0226-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer