Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

236. COROLL.

HInc, data ratione maioris inæqualitatis, hoc eſt D E, ad E H, & differentia A C inter duo s terminos ignotos A G, G C, qui de-
beant eſſe in data ratione, eruitur quomodo reperiantur ipſi termini A G,
G C. Facta enim fuit vt D H differentia primorum, ad H E minorem ter-
minum, ita data differentia A C, ad aliam C G, & reperti ſunt quæſiti
termini A G, G C, Nam ſtatim oſtenſum fuit eſſe A G ad G C, vt D E
ad E H.

237. THEOR. XII. PROP. XVII.

Si fuerit in angulo rectilineo quælibet applicata, à qua hinc
inde ab eius termino æqualia ſegmenta ſint abſciſſa, & per v-
num diuiſionis punctum deſcribatur Hyperbole, cuius aſympto-
ti ſint latera dati anguli, ipſa per alterum punctum neceſſariò
tranſibit.

SIt in angulo A B C applicata quæcunque A C, quæ inæqualiter ſece-
tur in D, & ſumatur C E æqualis A D. Dico ſi per punctum D de-
ſcribatur Hyperbole, cuius aſymptoti ſint B A, B C, ipſam omnino tran-
ſire per E.

Quod huiuſmodi Hyper-
bole tranſiens per D, alibi
ſecet applicatam A C, pa-
tet. Nam ſi eam continge-
ret in D, eſſet A C æquali-
ter ſecta in D: quod eſt contra hypoteſim. Secet er-
go in F; & erit F C ęqua- lis A D, ſed eſt quoque E
C eidem A D ęqualis, qua-
re F C, E C ęquales erunt; hoc eſt punctum F congruet
cum ipſo E; quare Hyper-
bole D F, quæ in angulo aſymptotali A B C deſcribitur per D, omnino
tranſit per E. Quod erat demonſtrandum.

237.1.

0202-01
3. ſecun-
di conic.
8. ibid.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer