Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

Roma tunc literæ à Borello vigeſima nona Iunij nunciante inter
alia, feliciter incæptam APOLLONII verſionem, cuius proxima
Hebdomade ſpecimen miſſurus foret ad SERENISS. LEOPOL-
DVM, vt illinc de vniuerſo opere ſpem egregiam conciperet. Nona
Iulij à me reſponſum, atque vnà ſignificatum quid ſtatuiſſem de meis
laboribus publico dandis, pauciſque narratum, quid, quantùmque
SERENISS. LEOPOLDVS egerit, & qua eius ſumma benignitate,
ac præſidio ad hæc animarer. Inſimul orabam, ne quid vel minimum,
poſthac ſuper libris APOLLONII repertis ad me ſcriberet. Ijſdem
præcibus SERENISS. LEOPOLDVM adij, vt ſacrum me, atque
inteſtabilem, & omni indignum colloquio cenſeret de eadem re. Ite-
rum Borellus ad me vigeſima eiuſdem Menſis, ſilentium paciſcens,
atque inſtitutum meum laudans (euicerant quippe Amicorum conſi-
lia, ac PRINCIPIS iuſſa) Conicas ſpeculationes typis mandandi,
diſerta ſubdens verba.

Ed io trà gli altri teſtifico, che ella non hà hauuto minima notizia di
queſti vltimi libri d´ APOLLO´NIO.

Magnis quotidie incrementis Romano ſemone, vt Romę par erat,
Grecus Auctor, nuper Arabs loquebatur. At Borellus mihi Harpo-
crates de condicto. Florentiam deinde reuertitur exeunte Octobri. Eapſe reditus die, SERENISS. MAGNVSDVX (qua in omnes in-
credibili humanitate ad miraculum vſque, ac diſciplinã Regnantium
vti ſolet) Borellum, me præſente, de ſilentio admonuit, donec meus
prodiret liber; atqui ille mecum inuiolatè ſeruauit, quod cum alijs
quoque ab eo factum non dubito.

His itaque in anteceſſum fide vti optima maxima expoſitis, abun-
dè oſtenſum puto, ante APOLLONIVM repertum per trina iam
luſtra meas haſce, qualeſcunque cogitationes fuiſle lucubratas. Inde
incorruptiſſimi teſtes Arrighettus, & Datus adſtruunt. Magalottus ab
ipſa ſtatim inuentione mihi accerſitus confirmat. Arabicæ linguæ fa-
teor ſum ignariſſimus, quod mihi iniurato, vel incredulus credat Apel-
la. Neque APOLLONII poſteriores verſaſſe vnquam libros, aut
ex ijs me nouiſſe quidquam, etiam Borellus ſponſor accedit.

Poteram ſolennem ab his formam teſtandi, ex iure Quiritum exige-
re huic præfationi ſubſcribendam, ſed omnium inſtar, ac veluti pro
muro æneo veritatis, extitit mihi SERENISS. LEOPOLDI lucidiſ-
ſima aſſeueratio, cui radios ſuos Apollo ſubmittit, atque illa olim,
quæ apud Sagram de veritate concedant.

Interea non deſinam Lector quin te rogem, vt quæ hìc legeris, ijs

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer