Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

ctam, ſiue eruditionis ornamenta cum Mathematicæ ſtudio, ſcientia-
que ſpectemus; dicam cumulatiſſimè, haud vltimum inter Audito-
res Galilei Galilei: quantum Heroa nomina? quantum Florentiæ
decus, lumen ſeculi, ingeniorum phœnicem, ſydus, Solemq; vniuer-
ſæ Matheſeos? quale dixerim numen, ac genium corrigendæ Geogra-
phię, Aſtronomię nouis phænomenis ope teleſcopij detectis illuſtran-
dæ vindicandęque Philoſophiæ, in orbis admirationem, ac poſteri-
tatis regulam natum? Ex huius officina prodiens Manettus, non ali-
ter coloratus apparuiſſe debuit. Quod vel mihi æternum incutiat ru-
borem, ac morſu pœnitentiæ aſſiduò animum lancinet, ſi tantillum
cogito profectum meum ſub eodem Præceptore Galileo, ad cuius ſa-
pientiſſimi oris dictata, laris, & menſæ, horarumque omnium com-
munionem per annos fere tres interiùs admitti contigerit.

Teſtis alter accedat, quem vocare ad officium poſſit Prætor inco-
lumem, ac præſentem (ita illum fata diu ſeruent) Illuſtriſſimus, & Cla-
riſſimus Senator Andreas Arrighettus, cum quo dudum meos hoſce
labores communicatos volui, eiuſque examini, atque emunctiſſimo
iudicio ſubmittere; vt ille non tantùm eo tempore, ſed hodie quoque
Conicas diſciplinas memoriæ feliciter recolit, quas Iuuenis attentè
excolebat, cum totus Mathematicis addictus artibus eundem Gali-
leum aſſectabatur. Atqui ob hanc eximiam laudem, ac reliquas vir-
tutes illuſtribus hodie, primæque notæ muneribus meritò in Patria
fungitur.

Ab eadem claſſe alium arceſſo, qui pro me aram tangat; Florenti-
num Patricium Carolum Datum: illum Matheſeos, illum liberæ, in-
deprauatæq; Philoſophiæ nobilem amatorem; cuius in ore, Græca,
Latina, Etruſca ſedet facundia; quem vnum inter pauciſſimos huiuſce
Vrbis demiror, qui & ſuæ eruditionis exemplo, & opera, fauore, of-
ficijs in alios, genus omne bonarum artium earundemque cultores
mirificè amplectatur, ac foueat. Nouit Italia, nouit Europa homi-
nem, noſcet breui vniuerſus literatorum Orbis ex amœniſſimis do-
ctiſſimiſque lucubrationibus, quas ipſe in dies eruditiſſimè molitur.

Hic, de meis hiſce fœtibus Parente ipſo magis ſollicitus, quoties
verecundiam hanc meam, edendique moroſitatem increpuit? quoties
deſidiam, metumque exprobrauit? quoties monuit vt puſillum ali-
quod, dummodo nouum populi iudicio committerem? quoties à
multis annis refractario pudori calcar hortationis impegit, vt ab hoc
ſaltem Commentario de MAXIMIS, & MINIMIS periclitari famam
inciperem, quem magis affectum compoſitumque ſciebat? At ego

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer