Full text: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

tercepta applicatarum ſegmenta metitum, licet ſemper magis, ac magis de-
creſcat, eſſe tamen non minus interuallo 1 3, quod iuxta eaſdem æquidi-
ſtantes ordinatim ſectionibus applicatas, inter vtranque aſymptoton cadit. Nam per ea, quæ infra demonſtrabimus, interuallum 2 1, maius eſt inter-
uallo 1 3. Pariter 4 5, eſt maius 6 7, communique addito 5 6, erit inter-
uallum 4 6, maius interuallo 5 7, ſiue 1 3, & hoc ſemper vbicunque ſu-
matur harum ſectionum interuallum infra applicatam 2 1 3. Quare hy-
perbolæ congruentes per diuerſos vertices ſimul adſcriptæ, licèt ſemper ma-
gis accedentes, ad interuallum nunquam perueniunt æquale cuidam dato
interuallo. Quod erat vltimò, & c.

111.1.

1. ſecú-
diconic.
11. h.

112. COROLL.

EX his conſtat, congruentium Hyperbolarum non per eundem verticem
ſimul adſcriptarum aſymptotos eſſe inter ſe æquidiſtantes, & aſympto-
ton inſcriptæ ſecare Hyperbolen circumſcriptam.

113. Quod ſuperiùs promiſimus oſtendetur ſic.

SInt duæ congruentes Hyperbolæ KBC, DEF, per diuerſos vertices B, E
ſimul adſcriptæ, & circumſcriptæ KBC ſit centrum G, & aſymptotos
GI, inſcriptæ verò ſit centrum H, & aſymptotos HM, quæ ipſi GI æquidi-
ſtabit, per præcedens Coroll. ſitque applicata quæcunque IL vtranque
aſymptoton, & Hyperbolen ſecans in I, A, K, D, communemque diame-
trum in L: dico interceptum applicatę ſegmentum AD inſcriptæ Hyperbolę
DEF, maius eſſe intercepto eiuſdem applicatæ ſegmento IK inter aſympto-
ton, & circumſcriptam.

Ducta enim IM parallela ad GHO, & per
Mapplicata MNO, erunt IH, IO parallelo-
gramma, ac ideò tàm GH, quàm LO ipſi IM
æquales erunt, & inter ſe; quare addita com-
muni HL, erit GL æqualis HO, ſed eſt GB
æqualis HE, (cum ſint ſemi-tranſuerſa late-
ra congruentium Hyperbolarum) vnde reli-
qua BL, reliquæ EO æqualis erit, & ob id
ſemi-applicata LK ſemi-applicatę ON ęqua-
lis, ſed eſt tota LI æqualis totæ OM (cum ſint
oppoſitæ in parallelogrammo IO) ergo reli-
quæ KI, NM æquales erunt, ſed eſt DA maior NM, quare & eadem DA erit maior
KI. Quod erat, & c.

113.1.

0102-01
10. h.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer