Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER OCTAVVS. & ad inter@allum F L, portio tropici ♋, infra Horizontem. Et quoniam, Sole exiſtente ſupra Ho
rizontem in principio ♋, eius radius per centrum ſphæræ tranſiens cadit in parallelum oppoſitũ,
nempe in tropicum ♑, ſub Horizonte; in tropicum vero ♋, ſub Horizonte, eodem exiſtente in
principio ♑, ſupra Horizontem, appellabitur K H I, tropicus ♋, & N L M, tropicus ♑, quòd
vmbra centri ſphæræ in eos cadat, Sole in dictis tropicis exiſtente. Eodemq́ue modo alii paralleli
inter duos tropicos deſcribentur ex polo F, ſi eorum declinationes à G, in vtramque partem
ſupputentur.

530.1.

Conſtructio ho
rologii hemi-
ſphærici conca-
ui.
0656-01
20
30
40
50

IAM vero diuiſo vtroque quadrante Aequatoris G B, G D, in ſex partes æquales, vel etiam
in plures, ſi horarum partes deſiderentur, (Eſſe autem G B, G D, quadrantes, ita planum fiet. Quoniam Meridianus A C, per polos Verticalis A, C, & per F, polum Aequatoris ductus ſecat,
per propoſ. 9. lib. 2. Theod. ſegmenta Verticalis, & Aequatoris B E D, B G D, quæ quidem, per
propoſ. 11. lib. 1. Theod. ſemicirculi ſunt, bifariam, erunt ſegmenta E B, E D, G B, G D, quadran
tes) deſcribemus horas æquales tam à mer. & med. noc. quàm ab or. & occ. vnica apertura cir-
cini hoc modo. Quoniam circuli horarij à mer. & med. noc. per F, polum Aequatoris ducuntur,
vt propoſ. 9. lib. 1. demonſtrauimus, tranſibit viciſſim, ex ſcholio propoſ. 15. lib. 1. Theod. Aequator per eorum polos. Omnes ergo polos habent in Aequatore. Quare diſtentis circini
cruribus ad interuallum quadrantis A B, vel G B, vel F G, circuli maximi, ſi alter pes ſtatuatur in
ſingulis punctis diuiſionum Aequatoris B G D, & alter in Aequatote firmetur, nem pe in punctis,
quæ ſex horis, vel quadrante à prioribus abſunt, deſcribentur omnes circuli horarii ab hora 6. à
med. noc. vſque ad horam 6. à mer. inter tropicos contenti. Inter hos enim circuli horarii dun-
taxat erunt delineandi: Si tamen producerentur, tranſirent omnes per polum F. Exempli gra-
tia, ex G, tanquam polo, ad interuallum G D, vel G B, vel G F, (quod interuallum mutari non de-
bet, donec omnes horarii circuli, vel quicunque alii maximi deſcripti ſint) deſcribentur arcus cir
culi horæ 6. à med. noc & mer. terminati inter Aequatorem, & tropicum ♋. Ponendo poſtea cir
cini pedem vnum in proximo puncto Aequatoris à G, verſus B, deſcribentur altero pede arcus cir
culi horæ 7. à med. noc. & à mer. quorum prior tranſibit per proximum punctum Aequatoris in-
fra D, poſterior vero tranſiret per proximum punctum Aequatoris ſupra B, ſi integra ſphæra eſſet. Sic etiam ſtatuendo vnum pedem circini in ſecundo puncto à G, verſus B, deſcribetur altero ho-
ra 8. à med. noc. tranſiens per ſecundum punctum infra D, & ita deinceps, ſtatuendo polos circu-
lorum per puncta quadrantis G D, tranſeuntium in quadrante G B, aliorum autem in quadrante
G D, ita vt deſcribantur eadem circini apertura etiam arcus inter Horizontem, & tropicum ♋,
licet Aequatorem non ſecent in hemiſphærio, vt contingit in hora 5. à med. noc. & 7. à mer. & c.

530.1.

10
Deſcripiio ho-
rarum à mer.
& med. noc. in
hemiſphærio
concauo.
20
30
Deſeript@@ h@-
rarum ab occ.
& or. in h@mi@
ſphærio conca-
uo.

RVRSVS quia circuli horarum ab occ. & or. polos habent in parallelo R S Q, per verticem
loci ducto, vt propoſ. 10. lib. 1. demonſtrauimus, atque adeo & in parallelo O E P, oppoſito, cum
huius puncta ſingula ſingulis punctis illius opponantur; ſi eadem circini apertura manente, vnus
pes in ſingulis punctis Aequatoris ſtatuatur, & alter pes in parallelo O E P, vel in R S Q , quando
non poteſt ſtatui in O E P, deſcribentur per puncta Aequatoris arcus circulorum horarum ab occ. & or. Diuident autem poli horum circulorum parallelos O E P, Q S R, in partes æquales, exi-
ſtentq́ue in illis punctis, vbi à circulis horarum à mer. & med. noc. diuiduntur in ſpatia horaria
æqualia, vt propoſ. 10. lib. 1. oſtendimus: propterea quòd cum circuli horarum ab or. vel occ. tranſeant in Aequatore per polos circulorum horarum à mer. & med. noc. hi viciſſim per illo-
rum polos ducantur, ex ſcholio propoſ. 15. lib. 1. Theod. Cum ergo illorum poli in parallelis
O E P, Q S R, exiſtant, erunt omnino poli illa puncta, vbi dicti paralleli à circulis horarum à
mer. & med. noc. ſecantur, ita vt polus cuiuslibet circuli horarii ab or. vel occ. ſit in eo puncto
paralleli O E P, vel Q S R, per quod circulus horarius à mer. vel med. noc. ab illo ſex horis in
Aequatore diſtans tranſit. Vnde vt hi poli expedite habeantur, producendi erunt circuli hora-
rum à mer. & med. noc. vſque ad parallelos O E P, Q S R, occultè tamen. Vel certe ex G, ad in-
teruallum quadrantis G F, arcus circuli horæ 6@ à mer. & med. noc. deſcribendus, atque vterq; quadrans E T, E V, in ſex partes æquales diuidendus pro polis circulorum horarum ab or. & occ. ac denique hæc puncta beneficio circini ex E, accepta transferenda in parallelum Q S R, ex S,
pro polis aliorum circulorum, qui polos non habent in portione O E P. Exempli gratia, E, polus
eſt Horizontis, ſiue circuli horæ 24. ab or. vel occ. proximum deinde punctũ in parallelo O E P,
ab E, verſus O, polus eſt circuli horæ 23. ab occ. proximum vero punctum ab E, verſus P, polus
eſt circuli horæ 1. ab or. & ita de cæteris. In exemplo deſcriptæ ſunt tantum horæ à mer. & med. noc. atque horæ ab occ.

530.1.

40
50
Deſcriptio ho-
rarum inæqua-
lium in hemi-
ſphærio couca-
uo.

PRO deſcriptione denique horarum inæqualium, diuidendæ ſunt ſingulæ portiones tropi-
corum H I, H K, L M, L N, in ſenas partes æquales, & per terna puncta, (quorum vnum eſt in tro
pico ♋, alterum in Aequatore, & tertium in tropico ♑,) æqualiter à Meridiano remota circuli
horarum inæqualium deſcribendi. Erit autem polus cuiuslibet circuli in circulo horario à mer. vel med. noc. qui ſex horis ab eo abeſt in Aequatore. Quoniam enim quilibet circulus horarum
inæqualium tranſit in Aequatore per polum circuli horarii à mer. vel med. noc. ſex horis ab eo

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer